Document d'archives : Original scellé
5578 - 1269. Lundi 9 septembre.
Capituli Abrincensis litterœ ad regem de obtinenda eligendi episcopi licentia...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5578 - 1269. Lundi 9 septembre.
Capituli Abrincensis litterœ ad regem de obtinenda eligendi episcopi licentia .
Excellentissimo domino suo L[udovico], Dei gratia regi Francorum illustri, devoti ac humiles ejusdem decanus et capitulum Abrincensis ecclesie salutem cum omni reverentia et honore. Vacante ecclesia Abrincensi per mortem bone memorie Ricardi, eadem gratia quondam episcopi Abrincensis, vestre excellentissime regie potestati supplicamus quatinus, ne ecclesia viduata pro defectu pastoris diu patiatur in spiritualibus et temporalibus lesionem, nobis dignemini concedere licentiam eligendi episcopum et pastorem, et ad hoc petendum a vestra regia magestate venerabiles viros magistros Johannem cantorem et Thomam dictum Baffer concanonicos nostros, et quemlibet in solidum, nostros procuratores constituimus speciales. Valeat bene et diu vestra magestas regia in Domino Jhesu Christo. - Datum anno Domini M° CC° LXmo nono, die lune in crastino Nativitatis Beate Marie Virginis.

Contenu :

Scellé autrefois sur simple queue.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//344
    • Original scellé | 5578 - 1269. Lundi 9 septembre. | Capituli Abrincensis litterœ ad regem de obtinenda eligendi episcopi licentia . | Excellentissimo domino suo L[udovico], Dei gratia regi Francorum illustri, devoti ac humiles...