Document d'archives : Original scellé
5697 - 1270. Mai.
Obligatio Thomœ et Amedei de Sabaudia de septem millibus librarum turonensium regi...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5697 - 1270. Mai.
Obligatio Thomœ et Amedei de Sabaudia de septem millibus librarum turonensium regi solvendis .
Nos Thomas et Amedeus de Sabaudia, filii illustris viri domini Thome de Sabaudia comitis quondam, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod, cum idem dominus Thomas pater noster, dum viveret, habuerit, ex causa mutui ab illustri domina nostra karissima regina Francie de voluntate serenissimi domini nostri L[udovici], Dei gratia Francie regis, septem milia librarum turonensium de denariis Astensibus in Francia arrestatis, nos, confitentes dictam pecuniam nos debere ut filii et heredes dicti domini Thome patris nostri, promittimus bona fide et per juramentum super sancta Dei euvangelia a nobis corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum mobilium et immobilium, presencium et futurorum, ipsam pecuniam reddere et solvere supradicto karissimo domino nostro Francie regi vel mandato suo, Parisius, apud Templum, terminis infrascriptis : videlicet ad festum Omnium Sanctorum quod erit anno Domini M° CC° septuagesimo quingentas libras turonensium, et ad aliud festum Omnium Sanctorum quod erit anno Domini M° CC° septuagesimo primo quingentas libras turonensium, et sic quolibet anno in festo Omnium Sanctorum quingentas libras turonensium, usque ad plenam solutionem pecunie supradicte. Pro quibus attendendis, observandis et adimplendis, damus fidejussores in manu ipsius domini nostri regis nobiles viros dominum Artaudum dominum de Rossillione et Guillelmum filium ejus, et dominum Ademarum dominun de Annoniaco, quemlibet eorum in solidum, qui promittunt et se pro nobis obligant de supradictis attendendis, observandis et adimplendis. Nos autem supradicti Artaudus dominus de Rossillione, Guillelmus de Rossillione de voluntate dicti patris mei, et Ademarus dominus de Annoniaco, constituentes nos fidejussores pro dictis Thoma et Amedeo et de voluntate eorum, promittimus bona fide et per juramentum a nobis super sancta Dei euvangelia corporaliter prestitum supradicta omnia attendere et servare et adimplere, si ipsi Thomas et Amedeus in aliquo defecerint, quod Deus advertat, de premissis, propter hoc in manu supradicti serenissimi domini nostri Francie regis omnia bona nostra specialiter obligantes. In cujus rei testimonium nos supradicti principales et fidejussores sigilla nostra duximus presentibus litteris apponenda, et rogamus venerabilem in Christo patrem dominum G[uidonem], Dei gratia archiepiscopum Viennensem, ut presentibus litteris sigillum suum una cum sigillis nostris apponat in testimonium hujus rei. Nos autem supradictus G[uido], Dei gratia archiepiscopus Viennensis, ad preces et instanciam predictorum tam principalium quam fidejussorum, presentibus litteris sigillum nostrum una cum sigillis eorumdem apponimus in testimonium veritatis. - Datum anno Domini M° CC° septuagesimo, mense maii.

Contenu :

Scellé autrefois, sur doubles queues, de six sceaux en cire blanche, dont cinq existent encore :
1° A gauche, sceau de Thomas de Savoie, 30 millimètres : une aigle éployée, au vol abaissé. Croix.Sigillum Thome de Sabaudia.
2° Attache du sceau d'Amédée de Savoie.
3° Sceau d'Artaud, seigneur de Roussillon (Inventaire, n° 3471).
4° Sceau de Guillaume de Roussillon ; sceau triangulaire portant un écu (détérioré).
5° Sceau d'Aymar d'Annonay (Inventaire, n° 1194).
6° Sceau de Guy, archevêque de Vienne (Inventaire, n° 6426).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//392
    • Original scellé | 5697 - 1270. Mai. | Obligatio Thomœ et Amedei de Sabaudia de septem millibus librarum turonensium regi solvendis . | Nos Thomas et Amedeus de Sabaudia, filii illustris viri domini Thome de Sabaudia comitis...