Document d'archives : Original scellé
5590 - Cahors. 1269. Jeudi 31 octobre.
Bartholomœus, Caturcensis episcopus, quasdam litteras a consulibus...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5590 - Cahors. 1269. Jeudi 31 octobre.
Bartholomœus, Caturcensis episcopus, quasdam litteras a consulibus Caturcensibus olim promulgatas transcribit .
Bartholomeus, Dei gratia Caturcensis episcopus, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis quod cives populares civitatis Caturcensis, ad nos venientes, nobis obtulerunt et ostenderunt decem paria litterarum que erant sigillate sigillo consulum civitatis predicte, quas quidem litteras legi fecimus coram nobis, et de ipsis collationem fieri diligenter, et tam per inspectionem quam collationem hujusmodi invenimus quod omnia decem paria litterarum predictarum eodem modo incipiebant et finiebant, et quod erant ejusdem tenoris per omnia, nec erat plus in una litterarum predictarum quam in altera, set omnes predicte littere concordabant et idem per omnia continebant. Et nos, ad majorem identitatis et similitudinis certitudinem, signum anuli nostri impressimus in qualibet earumdem. Predictarum autem litterarum tenor talis est :
Lhi cossol de Caortz,etc . (Vide supra , n° 5376.) E fo fag aisso a Caortz, l'an de la Encarnacio de Nostre Senhor M. CC. LX. VII., el mes de martz.
In cujus inspectionis et collationis testimonium nos Bartholomeus, episcopus antedictus, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. - Datum Caturci, die jovis in vigilia Omnium Sanctorum, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur cordelettes de chanvre, du sceau de Barthélémy, évêque de Cahors ; fragment (Inventaire, n° 6531).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//103
    • Original scellé | 5590 - Cahors. 1269. Jeudi 31 octobre. | Bartholomœus, Caturcensis episcopus, quasdam litteras a consulibus Caturcensibus olim promulgatas transcribit . | Bartholomeus, Dei gratia Caturcensis episcopus,...