Document d'archives : Deux originaux scellés
5557 - Tolède. 1269, 13 juillet.
Fernandus, infans Castelloe, profitetur se Blancham, Ludovici IX...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Deux originaux scellés
5557 - Tolède. 1269, 13 juillet.
Fernandus, infans Castelloe, profitetur se Blancham, Ludovici IX filiam, in uxorem accipere .
Noverint universi presentes litteras inspecturi quod ego infans Fernandus, illustrissimi domini Alfonsi, Romanorum Dei gratia semper augusti et Castelle, Toleti, Legionis, Gallecie, Sebilie, Cordube, Murcie, Giennii et Algarbii regis primogenitus et heres, in presencia dicti patris mei et plurium venerabilium personarum, videlicet domini Sancii Dei gratia archiepiscopi Toletani, Martini Legionensis, Alfonsi Palentini, Fernandi Segobiensis, Lupi Segontini episcoporum et quamplurium aliorum, necnon prudentis viri magistri Guillelmi de Castro Eraudi canonici Remensis, illustris regis Francie clerici ac nuntii ad domini patris mei presenciam destinati et procuratoris constituti ac nuntii specialis nobilis domicelle domine Blanche, serenissimi regis Francie filie, ad consenciendum matrimonialiter et per verba matrimonialem consensum exprimentia de presenti pro ipsa domina Blancha et vice ac nomine ipsius in me tanquam in virum suum [legittimum], et ad recipiendum a me nomine et vice ipsius domine Blanche consensum mutuum in eadem per verba de presenti sufficiencia ad matrimonium contrahendum, prout in procuratorio et mandato inde confecto, sigillis R. Albanensis episcopi, Apostolice Sedis legati, fratris Odonis Rothomagensis archiepiscopi, Guidonis Autisiodorensis ac Odonis Baiocencis episcoporum sigillato plenius continetur, predictam dominam Blancham, dicti regis Francie filiam, accipio in meam, et volo ex nunc et de cetero me habere in uxorem, et me eidem Blanche concedo in virum et consentio matrimonialiter in eandem, vobis magistro Guillelmo de Castro Eraudi, Remensi canonico et dicti domini regis Francie clerico ac nuncio, procuratore predicte domine Blanche, presente et consensum meum matrimonialem per verba de presenti recipiente vice et nomine dicte domine Blanche et pro ipsa. In cujus rei testimonium has patentes litteras fieri jussi, mei sigilli munimine roboratas. - Dat[um] apud Toletum, infante mandante, tercio idus julii, anno Domini millesimo ducentesimo sexsagesimo nono. Pelegrinus scripsit.

Contenu :

La pièce 82 porte le sceau de Fernand, infant de Castille (Inventaire, n°11279), en cire rouge sur fond de cire blanche ; cordon de chanvre bleu et blanc. Cette pièce et le n°83 sont d'une belle écriture très régulière, et d'une exécution fort soignée. Le n°84 est identique, par les termes, au n°82 , sauf deux variantes ; on y lit les mots "in virum suum legittimum", tandis que la pièce 82 portait seulement "in virum suum". En outre, la mention placée au bas de la pièce est ici, non plus "Pelegrinus scripsit", mais : "Ruffinus de Parma scripsit." Le n°84 a perdu son sceau ; cette pièce est d'une écriture lisible, mais peu élégante, absolument différente de la belle écriture par laquelle se distinguent les nos 83 et 83 .

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//599
    • Deux originaux scellés | 5557 - Tolède. 1269, 13 juillet. | Fernandus, infans Castelloe, profitetur se Blancham, Ludovici IX filiam, in uxorem accipere . | Noverint universi presentes litteras inspecturi quod ego infans...