Document d'archives : Copie authentique
5710 - Aigues-Mortes. 1270. Juin.
Ludovici IX regis litteroe ad Mathoeum, abbatem Sancti Dionysii, et...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie authentique
5710 - Aigues-Mortes. 1270. Juin.
Ludovici IX regis litteroe ad Mathoeum, abbatem Sancti Dionysii, et alios, de reditibus qui in capella regii palatii Parisiensis capellanis et proecipue magistro capellano assignandi sint .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, dilectis et fidelibus suis M[atheo], abbati Sancti Dyonisii, magistro Henrico de Verziliaco, archidiacono in ecclesia Baiocensi, et Nicholao de Autolio, thesaurario Sancti Frambaldi Silvanectensis, salutem et dilectionem. Sacram ac venerandam basilicam, edificatam a nobis Parisius sumptu magno et sacrosancte Corone necnon Crucis dominice et aliarum pretiosarum reliquiarum ornatam presentia, speciali favore et gratia prosequentes ac honore debito cupientes imposterum frequentari, ac in ea ad Dei gloriam cultum augmentari divinum, olim in eadem servitores instituimus capellanos, matricularios et clericos, et de redditibus et distributionibus ministrorum ipsorum ordinavimus secundum quod in litteris nostris inde confectis plenius continetur. Addimus insuper nunc et precipimus quod magister capellanus qui pro tempore ipsius capelle, reliquiarum et personarum omnium curam gerit seu geret imposterum pre ceteris, in omnibus ex nunc et deinceps duplum percipiat tam in distributionibus quam in grosso ; dignum est enim ut qui in sollicitudine precedit et onere, in emolumento ceteris preferatur et honore. Illas etiam quindecim libras, quas pre ceteris in prepositura nostra Parisiensi consuevit percipere annuatim, volumus ut percipiat in dicta prepositura sicut a nobis alias extitit ordinatum. Verum, quia variis impediti et distracti negotiis redditus ac distributiones predictas nundum eis assignavimus in certis rebus et locis percipiendos ut expedit et habendos, vobis et cuilibet vestrum, de quorum fidelitate et discretione confidimus, super hujusmodi reddituum et distributionum assignatione facienda a vobis in certis rebus et locis, tam in capiendo de redditibus et possessionibus nostris quas ad presens possidemus, quam in aquirendo rationabiliter in feodis nostris seu alienis, secundum quod melius videritis faciendum, totaliter committimus vices nostras, ita quod assignatio reddituum ac distributionum predictarum valorem septingentarum librarum annuatim non excedat, et quod secundum quantitatem eorum, que taliter acquiri vel assignari contigerit eisdem, cesset omnino solucio eorum que prius percipiebant in prepositura nostra Parisiensi et in Templo. De luminari autem in dicta capella assidue faciendo volumus ut ordinatio dudum facta a nobis secundum quod continetur in nostris predictis litteris observetur. Cum vero assignationem reddituum ac distributionum predictarum ut dictum est feceritis, eam nobis per vestras litteras rescribatis. - Actum apud Aquas Mortuas, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, mense junio.

Contenu :

Cette pièce est insérée dans des lettres de Philippe le Long, en date de juin 1318. Elle a été publiée, mais avec des incorrections, par Morand,Hist. de la Sainte Chapelle royale du Palais, 1790, in-4°, p. 14. Cf. K. 33, n° 16.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//155
    • Copie authentique | 5710 - Aigues-Mortes. 1270. Juin. | Ludovici IX regis litteroe ad Mathoeum, abbatem Sancti Dionysii, et alios, de reditibus qui in capella regii palatii Parisiensis capellanis et proecipue magistro capellano...