Document d'archives : Original scellé
5560 - Avranches. 1269. Vendredi 19 juillet.
Decani et capituli Abrincensium litteroe de licentia construendi...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5560 - Avranches. 1269. Vendredi 19 juillet.
Decani et capituli Abrincensium litteroe de licentia construendi domos usque ad muros Abrincenses, a rege ipsis concessa .
Universis presentes litteras inspecturis.. decanus et capitulum Abrincenses salutem in Domino. Notum facimus quod excellentissimus dominus noster Ludovicus, Dei gratia rex Francorum illustris, nobis ex regia liberalitate concessit ut usque ad muros civitatis sue Abrincensis domos nostras quas habemus ibi prope, videlicet domum quam modo inhabitat magister Rad[ulfus] de Tanville, decanus Abrincensis, domum quam modo inhabitat Galcherus, penitenciarius Abrincensis, domos etiam quas modo inhabitant magistri Thomas Baffier, Michael Caresmel, Andreas ad Pedem, canonici Abrincenses, domum etiam quam modo inhabitat magister Guillelmus de Tuereio archidiaconus Abrincensis, domum etiam quam modo inhabitat Adenulphus de Supino, canonicus Abrincensis ; item ex alio latere civitatis ejusdem, domum quam modo inhabitat magister Thomas Goalun, thesaurarius Abrincensis, domos etiam quas modo inhabitant Ricardus de Sancto Hylario et magister Herveius de Racinoux, canonici Abrincenses, possumus protendere et supra dictos muros edificare, ita tamen quod ex edificiis hujusmodi fortalicia dicte civitatis non deterioretur, sed pocius augmentetur, et ita etiam quod dictus dominus rex et successores sui et mandatum ipsius dictis edificiis uti possint libere et pro defensione et custodia et tuitione dicte civitatis se munire sine impedimento et contradictione quaconque, murique sui remaneant, et totum jus quod habet seu habebat in eis et justicia sicut ante. Retinuit etiam sibi et successoribus suis potestatem emendandi dictos muros in dictis locis secundum quod sibi placuerit, et faciendi torellas et alia pro sue libito voluntatis, que faciunt vel facere possunt ad munitionem civitatis predicte. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum, quo unico utimur, duximus apponendum. - Datum apud Abrincas, anno Domini M°. CC°. LXmo nono, die veneris ante festum Beate Marie Magdalene.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau du chapitre d'Avranches (Inventaire, n°7115).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//224
    • Original scellé | 5560 - Avranches. 1269. Vendredi 19 juillet. | Decani et capituli Abrincensium litteroe de licentia construendi domos usque ad muros Abrincenses, a rege ipsis concessa . | Universis presentes litteras...