Document d'archives : Copie ancienne
5468 - Gênes. 1268.
Guilienzoni Comitis, civis Naulensis, litteroe de navi ad opus Ludovici, Francorum regis,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie ancienne
5468 - Gênes. 1268.
Guilienzoni Comitis, civis Naulensis, litteroe de navi ad opus Ludovici, Francorum regis, construenda .
LITTERE IN QUIBUS CONTINETUR QUOD GUILIENZONUS COMES PROMISIT MAGISTRO HENRICO ET GUILLELMO PREDICTIS NUNCIIS QUOD FACERET CONSTRUI DOMINO REGI NAVEM UNAM SECUNDUM MENSURAM CONTENTAM IN EISDEM LITTERIS INFRASCRIPTIS.
In nomine Domini, amen. Ego Guilienzonus Comes, civis Nauli, promitto et convenio per stipulacionem vobis dominis magistro Enrico de Campo Repulso, clerico serenissimi domini regis Francorum, et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus domini regis predicti, ut constat per litteras ipsius domini regis sigilatas sigilo dicti domini regis, quod sigillum est pendens et cereum, quarum litterarum tenor talis est : Ludovicus,etc. (Sequuntur Ludovici IX litterae, apud Sanctum Dionysium in Francia, in crastino Beati Dionysii, anno 1268datae. Vide supra , n° 5418), recipientibus nomine dicti domini regis, quod faciam construi atque fieri dicto domino regi et ejus nomine meis expensis navem unam de mensuris infra scriptis apud Naulum, pro ea ducenda in passagio transmarino quod facturus est dictus dominus rex, concedente Domino, et eam cum rebus infrascriptis et ejus sarcia et apparatu completam et expedictam ab octo diebus Magdalene proxime venturis usque ad annum unum tunc proximum ducere per me et ad risicum et fortunam meam et meis expenssis marinariorum et ceterarum expensarum faciendarum infra dictum tempus, usque ad portum illum quem elegerit sive eligere voluerit dictus dominus rex sive nuncius ejus, paratam omnibus sarciis et apparatibus suis, et cum marinariis quinquaginta quinque, et cum barcha de canterio furnita et barchis duabus de pareschalmo furnitis omnibus eorum apparatibus, qui portus sit a capite Bruzanni usque ad caput de Conchis, cum mensuris talibus et sarcia infrascripta, specialiter per carenam in longitudine cubitorum viginti octo, per rodam cubitorum quadraginta trium, larga in prima cooperta palmorum triginta quinque et dimid[ii], altitudinis palmorum quindecim et dimid[ii] in sentina, in cooperta altitudinis palmorum novem minus quarta, in alia cooperta palmorum septem, in orlo palmorum quatuor etdimid[ii], furnimentis necessariis ipsi navi, arbore de prora sana, longitudinis cubitorum quadraginta duorum et grossitudinis palmorum novem et dimidii, anthenarum peciis septem, quarum tres debent esse grossitudinis palmorum sex minus quarta pro qualibet, pecie due grossitudinis palmorum quinque et quarta, pecie due palmorum quinque, timonibus duobus sannis grossitudinis palmorum octo pro quolibet, velis quinque de cotono infrascriptarum mensurarum : vela una artimoni de cubitis quinquaginta quinque, terciarolio uno de cubitis quinquaginta uno, velono uno de cubitis quadraginta octo, vela de medio de cubitis quinquaginta, alio velono de cubitis quadraginta quinque. Pro auguminibus faciendis et sarcia pro dicta nave : filo canavi filato in summa cent[anariorum] centum septuaginta, ancoris viginti de canteriis sex et dimid[io] pro qualibet. Item promitto et convenio vobis predictis dominis magistro Enrico et Guillelmo, nomine dicti domini regis, me facturum et curaturum sic quod comune Janue tenebitur dicto domino regi sive vobis nomine ipsius domini regis de constructione dicte navis et de omnibus hiis que supra promissa sunt vobis per me, et quod dictum comune ad hoc obligabit se et sua de observantia predictorum dicto domino regi, scilicet usque in quantitatem marcharum quingentarum argenti et de qua obligatione sive principali promissione dicti comunis instrumentum sive litteram comunis Janue sigillatam sigillo comunis Janue coram dicto domino rege presentabo, sive coram vobis predictis dominis magistro Enrico vel Guillelmo, alioquin si in predictis contrafacerem, penam marcarum quingentarum argenti vobis dictis dominis magistro Enrico et Guillelmo, dicto nomine stipulantibus, promitto et pro me vobis obligo pignori omnia bona mea habita et habenda. Versa vice dicti domini magister Enricus et Guillelmus, nomine dicti domini regis, promittimus et convenimus tibi dicto Guilienzono dare et solvere, seu dari et solvi facere per dictum dominum regem sive ejusdem noncium tibi vel tuo nuncio pro constructione dicte navis et predictarum rerum et pro sarcia dicte navis libras tria milia quingentas turonensium per hos terminos, videlicet Parisius apud Templum libras mille quingentas turonensium usque ad proximum festum Purificationis Beate Marie, et libras mille quingentas turonensium ab inde usque proximum festum Pentecostes ; acto inter dictas partes dictis nominibus quod, si dictus dominus rex sive ejus nuncius voluerit dictam navim habere pro naulizando, sicut eidem domino regi vel ejus noncio placuerit dictam navim naulizare, tunc debeat habere solummodo dictus Guilienzonus dictas libras tria milia turonensium pro naulizamento ipsius navis per terminos supradictos, et non plus, salvo quod noncius dicti domini regis debeat tenere marinarios qui in dicta nave fuerint precio competenti, et si competens aut conveniens videbiturei. Et si forte dictus dominus rex aut noncius ejus volet habere dictam navem nomine vendicionis, debeat dicto Guilienzono solvere, et teneantur dicti magister Enricus et Guillelmus dicto Guilienzono vel ejus certo nuncio solvere libras tria milia quingentas turonensium, in qua solutione computentur dicte libre tria milia nauli dicto Guilienzono, et eas habere debeat per terminos supradictos, et alias libras quingentas habere debeat dictus Guilienzonus infra dies octo postquam dicta navis applicuerit in uno ex dictis portubus, ita quod sit in electione dicti domini regis vel ejus nuncii an velit ipsam navim naulizatam pro libris tribus milibus turonensium, at tunc venditione (sic ) pro libris tribus milibus quingentis turonensium ; et acto similiter inter dictas partes quod, si dictus Guilienzonus vel ejus nuncius ostenderit instrumentum sive litteram sigillatam communis Janue dicto magistro Enrico usque dies viginti quinque proxime, in quo vel qua contineatur quod comune Janue se et sua obliget de predictis, ut dictum est, dicto domino regi usque in dictam quantitatem, quod dictus magister Enricus faciet dicto Guilienzono seu ejus certo noncio de predictis solucionibus et ad terminos predictos ; et si dictum instrumentum seu litteram non presentaverit dicto magistro Enrico usque ad dictum tempus, volunt dicte partes cassum et nullius valoris. - Actum Janue, in domo Guillelmi de Turre, millesimo ducentesimo sexagesimo octavo, die vigesima octava, inter terciam et nonam (deest mensis nomen ). Testes Sorleonus de Grimaldis, Guillelmus de Turri et Lanfrancus de Grillo.

Contenu :

Le nom du mois n'est pas exprimé ; nous savons seulement que cette pièce a été rédigée à Gênes, en 1268, le 28 d'un mois quelconque. Or, elle renferme un acte de saint Louis en date du 10 octobre 1268, lendemain de la Saint-Denis ; d'autre part, on sait que le style de Noël était en usage à Gênes, et tout porte à croire que ce style a été suivi pour la rédaction d'un acte fait, non à la cour de France, mais à Gênes même. Nous croyons donc pouvoir admettre, sous toutes réserves, que la présente pièce est du 28 octobre ou du 28 novembre 1268. A la fin de la pièce, les deux mots : "habendis litteram" marquent sans doute une correction indiquée dans l'original, et dont la place ne nous est pas connue. Ce document a été publié par M. Jal,Pacta naulorum, p. 599.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Copie ancienne | 5468 - Gênes. 1268. | Guilienzoni Comitis, civis Naulensis, litteroe de navi ad opus Ludovici, Francorum regis, construenda . | LITTERE IN QUIBUS CONTINETUR QUOD GUILIENZONUS COMES PROMISIT MAGISTRO HENRICO ET...