Document d'archives : Original scellé
5634 - Froidmont. 1269-70. 14 février.
Litteroe Radulphi Albanensis episcopi, legati, ad Trecensem episcopum,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5634 - Froidmont. 1269-70. 14 février.
Litteroe Radulphi Albanensis episcopi, legati, ad Trecensem episcopum, de centesima, redemptionibus votorum et legatis, Theobaldo regi Navarroe pro Terroe Sanctoe subsidio assignandis .
Venerabili in Christo patri. . Dei gratia episcopo Trecensi, Radulfus, eadem miseratione episcopus Albanensis, Apostolice Sedis legatus, salutem et sinceram in Domino caritatem. Venerabilis in Christo pater S[imon], tituli Sancte Cecilie presbyter cardinalis, tunc in regno Francie Apostolice Sedis legatus, egregio principi Th[eobaldo], illustri regi Navarre, pro Terre Sancte subsidio crucis caractere insignito, centesimam ecclesiasticorum proventuum, per Sedem Apostolicam in regno Francie et quibusdam aliis partibus usque ad certum tempus negotii dicte terre promocioni concessam ei, pro illo tempore quo tunc eam ratione futurorum terminorum deberi ac colligi Apostolice Sedis auctoritate contingeret, necnon redemptiones voturum, legata, relicta, data aliasque obventiones que a tempore concessionis hujusmodi usque ad passagium generale, tunc auctoritate apostolica statuendum, in comitatibus suis Campanie et Brie ac terris vassallorum suorum, ad eum ratione ipsorum comitatuum pertinentibus, ejusdem terre subsidio provenirent integre, exceptis hiis que ibidem de predictis sunt aliis ejusdem sedis auctoritate concessa, per suas litteras de consilio et assensu excellentissimi principis L[udovici], regis Francorum illustris, concessisse dicitur, ac vobis per alias litteras injunxisse ut premissa omnia nomine ipsius regis Navarre peteretis, exigeretis et reciperetis, et pro ejusdem voti sui executione fideliter servaretis, eidem regi exequenti votum ipsum personnaliter assignanda, contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo, idemque cardinalis intentionem suam circa premissa super quibusdam articulis dicitur postmodum declarasse, ac commisisse vobis sub certa forma collectionem omnium predictorum, prout in litteris inde confectis et ejusdem cardinalis sigillo munitis plenius continetur. Nos igitur, porrectis nobis ex parte dicti regis Navarre precibus inclinati, paternitati vestre qua fungimur auctoritate mandamus quatinus in negotio supradicto sollicite procedatis juxta ipsius cardinalis continentiam litterarum, contradictores censura simili compescendo. Et quia vos, sepc aliis negotiis occupati, hiis exequendis intendere, ut credimus, continue non potestis, volumus ut ad premissa alios nominetis et etiam assumatis, qui ea omnia juxta predictarum litterarum continentiam prosequantur. Nos enim illis, quos taliter nominaveritis vel assumpseritis, tantam per omnia, sicut et vobis, super illis tenore presencium committimus potestatem. - Datum in monasterio Frigidimontis, XVI kalendas marcii, anno a nativitate Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono.

Contenu :

Fragment de sceau en cire rouge, sur double queue.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//209/b
    • Original scellé | 5634 - Froidmont. 1269-70. 14 février. | Litteroe Radulphi Albanensis episcopi, legati, ad Trecensem episcopum, de centesima, redemptionibus votorum et legatis, Theobaldo regi Navarroe pro Terroe Sanctoe...