Document d'archives : Original scellé
5585 - 1269. Mercredi 16 octobre.
Thomas, abbas Alti Villaris, archipresbyteris et decanis ruralibus...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5585 - 1269. Mercredi 16 octobre.
Thomas, abbas Alti Villaris, archipresbyteris et decanis ruralibus Campanioe et Brioe scribit de voto crucis et de cruce publice deferenda .
Th[omas], humilis abbas monasterii Alti Villaris, ordinis Sancti Benedicti, Remensis dyocesis, executor redemptionum votorum, legatorum, relictorum, datorum aliarumque obvencionum, provenientium subsidio Terre Sancte, sub certa forma a reverendo patre R[adulpho], Dei gratia Albanensi episcopo, Apostolice Sedis legato, deputatus, omnibus archipresbyteris et decanis ruralibus Remensis, Cathalaunensis, Suessionensis, Meldensis, Parisiensis, Senonensis, Antissiodorensis (sic ), Lingonensis, Trecensis civitatum et dyocesium ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino. Auctoritate domini legati, qua fungimur in hac parte, vobis in virtute obedientie et sub excommunicationis incursu, quam in vos ferimus si mandatum nostrum neglexeritis adimplere, vobis districte precipiendo mandamus quatinus omnes presbyteros et alios curatos vestrorun decanatuum aut vobis subditos existentes in comitatibus Campanie et Brie ac in terris vassallorum domini regis Navarre ad ipsum mediate vel inmediate spectantibus ratione comitatuum predictorum, ac in terris ecclesiarum et monasteriorum existentibus infra fines comitatuum eorumdem, ad certos locum et diem personaliter coram vobis convocare curetis et in virtute obedientie et sub excommunicationis incursu, quam ex nunc prout tunc in nostri contemptores mandati ferimus, ex parte prefati domini legati et nostra firmiter injungatis eisdem ut infra quindecim dierum spacium a tempore vestre monitionis omnia crucesignatorum sibi subditorum nomina ac etiam nomina crucesignatorum illorum quos a tribus annis citra in suis parrochiis sciverint decessisse, necnon heredes et executores defunctorum ipsorum vobis loco nostri sine difficultate qualibet in scriptis et distincte non differant assignare, nobis assignanda per vos infra Natale Domini venturum proximo, alio mandato nostro super hoc nullatenus expectato, nichilominus significantes eisdem quod omnes illi crucesignati qui crucem publice deferre recusant sunt per sententiam reverendi patris domini S[imonis], tituli Sancte Cecilie presbyteri cardinalis, tunc in regno Francie Apostolice Sedis legati, excommunicationis vinculo innodati, et nominatim debent in ecclesiis et alibi excommunicati publice nunciari, et tamdiu tamquam excommunicati ab omnibus arcius evitari, donec crucem resumentes publice portent eamdem, quorum nomina nobis similiter mandamus et volumus assignari, ut in ipsos possimus justiciam debitam exercere, ac etiam ad crucis resumpcionem ipsos compellere per potentiam brachii secularis, si nobis videbitur expedire. - Datum anno Domini M° CC° LXmo nono, die mercurii ante festum Beati Luce.

Contenu :

Fragment de sceau en cire verte, sur double queue. Analyse par M. d'Arbois de Jubainville,Hist. des comtes de Champagne, t. VI, catal., n°3561.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//209/b
    • Original scellé | 5585 - 1269. Mercredi 16 octobre. | Thomas, abbas Alti Villaris, archipresbyteris et decanis ruralibus Campanioe et Brioe scribit de voto crucis et de cruce publice deferenda . | Th[omas], humilis abbas...