Document d'archives : Deux originaux scellés.
5399 - Pamiers, en l'église du Mercadal. 1268. 31 juillet.
Consules et universitas villœ Appamiensis...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Deux originaux scellés.
5399 - Pamiers, en l'église du Mercadal. 1268. 31 juillet.
Consules et universitas villœ Appamiensis abbati Appamiensi licentiam alienandi dominium ejusdem villœ concedunt .
In nomine Domini. Notum sit omnibus presentibus et futuris, presentem paginam videntibus et audientibus, quod Guillelmus Alduini, Guillelmus Athonis Baldouini, Bernardus Mediane, Guillelmus Crassi, Guillelmus Marie, Guillelmus Dulcii, Ramundus de Lupa et Faber Martini, consules Appamie, et tota universitas ville Appamie, per preconem cum tube sonitu, prout moris est, in eadem villa publice ad parlamentum convocata, et in ecclesia Mercatalis ejusdem ville congregata, arengua et causa convocationis et congregationis ibidem proposita et diligenter exposita, prehabitis deliberatione magna et consilio diligenti, ex certa scientia abjectis penitus dolo et fraude ac errore et ignorancia, certi de facto, et de jure suo et ipsius universitatis plene certificati, per se suosque in perpetuum successores, volentes ac cupientes sibi et successoribus suis perpetuam pacem et concordiam adquirere et omne genus discordie a se abicere, eligentes potius, cum dies mali sint, tempus redimere quam cum briga et in guerra cum quadam elatione vivere et consistere, donaverunt et concesserunt venerabili in Christo patri et domino B., permissione divina abbati monasterii Sancti Antonini Appamiensis, ad quod dominium dicte ville pertinet pleno jure, plenam et liberam potestatem et auctoritatem ac licenciam specialem concedendi et quocumque alienationis genere voluerit transferendi dominium seu partem dominii et jurisdictionis quod in eos et in ipsa villa ipsum nomine monasterii habere publice cognoverunt. Concedentes eidem domino abbati, quantum in eis est, quod ipse cum consilio Boneti David et Ramundi de Molino, burgensium suorum de Appamia, qui presentes erant, vel etiam per se solum et auctoritate propria, sine alicujus consilio, si sibi placuerit, possit predictam jurisdictionem et dominium, ac specialiter excercitum et cavalcatam in eos et successores suos concedere domino Ludovico, Dei gratia regi Francie illustri, et ejus successoribus, vel alteri seculari vel ecclesiastico principi cuicumque ; promittentes mihi Arnaldo de Lifiaco, publico notario Appamie, infrascripto, nomine cujuslibet cujus interest vel in futurum interesse poterit stipulanti, quod ipsi concessionem et translationem jurisdictionis et dominii ac excercitus et cavalcate que per ipsum dominum abbatem facta fuerit gratam habebunt, ac si per eos personaliter facta esset, et illum, quicumque sit, cui concesserit vel in quem transtulerit, juxta modum et formam concessionis et translationis, habebunt pro domino temporali, et eidem sicut domino hobedient et fidelitatem servabunt in perpetuum, salvis libertatibus et consuetudinibus eisdem concessis ab abbatibus qui pro tempore fuerunt in ipso monasterio et ab aliis qui tenuerunt pro tempore dominium dicte ville, et que fuerunt usque ad hec tempora in eadem villa rationabiliter observata ; renunciantes omni juri canonico et civili, speciali et generali, quo contra predicta vel aliqua predictorum venire possent de jure vel de facto, vel in aliquo se tueri, et juri dicenti generalem renunciationem non valere, dicentes et recognoscentes quod hec eadem posset predictus dominus abbas facere jure suo et monasterii supradicti. - Acta fuerunt hec in ecclesia predicta Mercatalis, ultima die mensis julii, anno Domini M° CC° LX° VIII°, regnante domino Ludovico rege Francie ; presentibus testibus extraneis a villa, scilicet : magistro Guillelmo Firmini, et domino Ramundo de Vilela, milite, Arnaldo Boneti, Berengario de Cambon[e] et Juliano de Villanova, clerico, et pluribus aliis, et me Arnaldo de Lifiaco, publico notario Appamie, qui de mandato consulum predictorum et universitatis predicte et predicti domini abbatis cartam istam scripsi.
Et ad majorem firmitatem et fidem habendam predicti consules presentem paginam fecerunt sigilli sui munimine roborari.

Contenu :

Deux originaux, identiques sauf des variantes insignifiantes, scellés l'un et l'autre en cire blanche, et sur cordelettes de chanvre, du sceau des consuls de Pamiers.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//336
    • Deux originaux scellés. | 5399 - Pamiers, en l'église du Mercadal. 1268. 31 juillet. | Consules et universitas villœ Appamiensis abbati Appamiensi licentiam alienandi dominium ejusdem villœ concedunt . | In nomine Domini. Notum...