Document d'archives : Minute sur parchemin
40632 - 1234. Mai. - 1253. 14 juillet.
Theobaldi, regis Navarrœ comitisque Campaniœ, litterœ de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Minute sur parchemin
40632 - 1234. Mai. - 1253. 14 juillet.
Theobaldi, regis Navarrœ comitisque Campaniœ, litterœ de quibusdam nemoribus quœ, ipsius nomine, abbati et conventui de Joyaco vendita sunt .
Nos Theobaldus, Dei gratia, etc., quod Hugo de Noa et Stephanus, major de Surdolio, vendiderunt nomine nostro viris venerabilibus et religiosis.. abbati et conventui de Joyaco, Cisterciensis ordinis, medietatem nemorum super terram, videlicet nemoris quod fuit dilecti et fidelis nostri Hugonis le Jay, quod nemus vocatur nemus de la Gastine, continens ducenta arpenta et quatuor et dimidium, et magni nemoris quod dicitur nemus de la Navine, continens quadraginta duo arpenta uno quartero minus, et nemoris siti apud Fontem Levot, continens viginti arpenta, quam scilicet medietatem habere debebamus in eisdem nemoribus ratione gruerie, si ea vendi contigeret (sic ) ; quam medietatem predicti Hugo et Stephanus vendiderunt dictis abbati et conventui pro duobus milibus et centum libris monete pruvinensis persolvendis terminis subnotatis, videlicet ad presens ducentas libras, de quibus nos tenemur pro pagato, et in proximis nundinis Barri, apud Barrum, centum libras, et in sequentibus nundinis maii de Pruvino, apud Pruvinum, ducentas libras, et in sequentibus nundinis Sancti Aygulfi de Pruvino, apud Pruvinum, ducentas libras, et in postsequentibus nundinis maii de Pruvino, apud Pruvinum, anno revoluto ducentas libras, et in postsubsequentibus nundinis Sancti Aygulfi de Pruvino, apud Pruvinum, ducentas libras. De mille autem libris dicti debiti tenemus nos ad Girardum et Hugonem fratres de Noa, et quitamus de illis mille libris monachos superius nominatos. Terminus venditionis predicte debet durare a festo Omnium Sanctorum proximo venturo usque ad duodecim annos. Quam venditionem nos ratam habemus et gratam, et tenemur eam garentire dictis monachis ratione gruerie secundum usus et consuetudines foreste Joyaci contra omnes. Quod ut ratum, [etc.].

Contenu :

Minute sans date et non scellée.
Les termes "Dei gratia", qui suivent, en tête de cet acte, le nom de Thibaud IV, prouvent qu'il était alors roi de Navarre ; or il est monté sur le trône après son oncle Sanche VII, mort le 7 avril 1234, et a été couronné à Pampelune au mois de mai suivant ; il est mort sans doute le 14 juillet 1253. Nous savons par laGallia christiana(t. XII, col. 224) que l'abbé de Jouy Lhéry, lequel mourut en 1235, eut des difficultés avec Thibaud, au sujet de divers bois ; il est assez probable que la présente charte a été rédigée vers 1234 ou 1235.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//203
    • Minute sur parchemin | 40632 - 1234. Mai. - 1253. 14 juillet. | Theobaldi, regis Navarrœ comitisque Campaniœ, litterœ de quibusdam nemoribus quœ, ipsius nomine, abbati et conventui de Joyaco vendita sunt . | Nos Theobaldus, Dei...