Document d'archives : Original scellé
5579 - Winchester. 1269. Mardi 24 septembre.
Henrici regis Angliœ, et Edwardi, ejus primogeniti, litterœ de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5579 - Winchester. 1269. Mardi 24 septembre.
Henrici regis Angliœ, et Edwardi, ejus primogeniti, litterœ de treugis cum rege Navarrœ usque ad quinquennium prorogatis .
H[enricus], Dei gratia rex Anglie, dominus
Hibernie et dux Aquitanie, et Edwardus, ejus primogenitus, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod ad requisicionem excellentissimi principis domini et consanguinei nostri karissimi Ludovici, Dei gratia regis Franc[ie] illustris, treugas olim inter serenissimum principem Th[eobaldum], Dei gratia regem Navarre, ex una parte, et nos ex altera usque ad proximo venturum Pascha initas in presencia ejusdem domini regis et ejus auctoritate per internuncios seu procuratores certos et speciales hinc inde firmatas, sub modo inter cetera infrascripto quantum ad nos pertinet prorogamus seu novamus, usque ad dictum festum instans Paschatis et ex tunc ad quinquennium continue duraturas, et fideles nostros Ricardum de Moneta et Villelmum de Faukam, milites, procuratores nostros ad hoc specialiter constituimus, in nostram animam et presencia ac manu domini W. decani Sancti Aniani Aurelianensis et Eustachii de Mylly militis, nunciorum predicti domini regis Franc[ie], jurari fecimus pro nobis et nostris hominibus, gentibus, valitoribus et omnibus nobis adherentibus, bona fide illibatas teneri et fideliter observari juxta requisicionem ejusdem domini regis Franc[ie], concedentes quod senescalli nostri, quicumque pro tempore fuerint in terra nostra, prebeant salvum et securum conductum et transitum eundo et redeundo et eciam morando, urgente forsitan infirmitate vel alia necessaria justa causa per terram nostram eandem dicto regi Navarre cum moderata familia et sine armis quociens opus fuerit et placebit eisdem, hoc acto quod usque ad centum in comitiva sui vel suorum per terram eandem recto tramite, sine fraude et periculo, sub conductu et ad visam senescalli nostri transire sibi liceat secure, qui secum arma conducere possint, et illorum centum taliter cum armis transitu per terram libere completo, licebit eidem vel ejus locum tenenti alia centenaria per intervalla sine suspicione et dicto modo ducere vel mittere, quociens opus fuerit vel sibi viderit expedire. Et ut dicte treuge possint melius observari, ad tollendam omnem materiam discordie, assentimus quod durantibus treugis liberum sit gentibus predicti regis Navarre et ejus hominibus, valitoribus et omnibus fautoribus suis et sibi adherentibus ubicumque fuerint, et eciam illis qui sunt de Baiona in treuga hujusmodi comprehensi, ire, redire et morari pro negociis suis agendis per Vasconiam et aliam terram nostram salvo et secure, absque dampno alteri faciendo vel perquirendo, et versa vice eodem modo liberum erit gentibus nostris, hominibus et valitoribus nostris, fautoribus et omnibus nobis adherentibus, ire et redire per Navarram et aliam terram dicti regis Navarre, pro negociis suis agendis, salvo et secure, absque dampno alteri faciendo vel perquirendo. Rursus, durantibus treugis, non licebit nobis aut alteri nostrum recipere per nos aut nostrum alterum vel nostros in auxilium nostrum homines feodatos predicti regis Navarre vel feodatorum ipsius, neque terras ipsorum. Similiter versa vice non licebit eidem regi Navarre recipere per se vel suos in auxilium suum homines feodatos nostros vel feodatorum nostrorum, neque terras ipsorum. Insuper concedimus quod castrum de Lourde cum burgis, pertinentiis, habitatoribus et toto territorio suo remaneat sub modo et conventionibus ac declaracionibus et ordinacione in dicta treuga prima sub sigillo dicti domini regis Franc[ie] contentis, que iterate hic et convente intelligantur perfecte quoad victualia et personas et eorum condicionem et numerum, munitiones et res et alia omnia secundum treugarum continenciam predictarum. Actum est eciam quod prefatus rex Navarre senescallo nostro Vasconie vel ejus locum tenenti per suas patentes litteras debet declarare infra venturum proximo festum Beati Johannis Baptiste personas de Baiona que sibi adheserunt in guerra, et quas vult sub treugis hujusmodi comprehendi. Quod si inter illos de Baiona a predicto rege Navarre nominandos fuerint aliqui, qui pro criminibus commissis ab eis banniti essent publice antequam eidem regi Navarre in guerra adhesissent predicta, pro qua treuge inite primo fuerunt predicte, eis treuge predicte quandocumque condicte securitatem non tribuant quominus justicia debita posset fieri de eisdem, si in Vasconia ipsos contingeret inveniri. Et si essent aliqui inter ipsos, qui prius essent de criminibus accusati, redire salvo et secure poterunt jus capiendo et faciendo. Sane si nos Edwardus predictus, eundo in Spaniam vel proficiscendo peregre apud Sanctum Jacobum vel alibi, transire vellemus per regnum Navarre et aliam terram dicti regis Navarre, ipse rex aut gentes ipsius nobis et comitive nostre moderate, ut dictum est, prebere requisiti tenentur salvum et securum transitum et conductum eundo, redeundo et morando, etiam infirmitate vel alia necessitate urgente. Est insuper actum quod nulle fiant vel fieri possint penitus novitates vel prejudicia per nos aut alterum nostrum vel nostro nomine predicto regi Navarre et terre ipsius in personis vel rebus feodatorum ipsius vel subfeodatorum suorum et valitorum et sibi adherencium, et versa vice nulle fiant vel fieri possint penitus novitates vel prejudicia per eundem regem Navarre vel ejus nomine nobis et terre nostre in personis vel rebus nostris, feodatorum vel subfeodatorum et valitorum nostrorum et nobis adherencium. Assentimus eciam et volumus quod transgressiones, si que facte sint vel fieri forte contigerit, qualicumque tempore treugarum predictarum, infra vel extra regnum Francie, idem rex vel heredes sui reges Francie quibus quoad hoc et eorum jurisdictioni et potestati supponimus nos et nostra infra regnum Francie constituta, ex se et de plano, sine lite et interpellatione quacumque, facient emendari et reintegrari novata. Has autem treugas admittimus, inimus cum prescriptis convencionibus et condictionibus, ac firmamus per nos et heredes et successores nostros in manu et presencia predictorum nunciorum predicti principis et domini regis Francie pro ipso domino suo et ejus auctoritate ac jure et officii sui puplici racione et nomine dicti regis Navarre et quorum interest vel interesse potest recipientibus et sollempniter stipulantibus. In cujus rei testimonium et perpetuam memoriam has nostras patentes litteras sigillis nostris munitas duximus concedendas. - Data apud Wintoniam, die martis proxima antefestum Sancti Michaelis, anno Domini M° CC° LX° nono.

Contenu :

Scellé autrefois de deux sceaux ; celui de gauche est perdu. A droite, sceau d'Édouard, fils de Henri III, roi d'Angleterre ; cire blanche, double queue de parchemin (Inventaire, n°10125). Publié par Dumont,Corps universel diplomatique du droit des gens, t. Ier , 1re partie, Amsterdam et La Haye, in folio, p. 230, et par Rymer,Foedera(1816), t. I, p. 482.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//630
    • Original scellé | 5579 - Winchester. 1269. Mardi 24 septembre. | Henrici regis Angliœ, et Edwardi, ejus primogeniti, litterœ de treugis cum rege Navarrœ usque ad quinquennium prorogatis . | H[enricus], Dei gratia rex Anglie,...