Document d'archives : Original scellé
5518 - Montpellier. 1269. Mercredi 15 mai.
Collectores decimœ Terrœ Sanctœ subsidio deputatœ Ludovico IX regi...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5518 - Montpellier. 1269. Mercredi 15 mai.
Collectores decimœ Terrœ Sanctœ subsidio deputatœ Ludovico IX regi notum faciunt se nuntiis ejus quasdam summas a se collectas tradidisse .
Nobilissimo ac strenuissimo domino et columpne fidei ortodocxe Ludovico, Dei gratia regi Franc[ie], magister P. Almeradi, archidiaconus Magalonensis et prior ecclesie Sancti Firmini de Montepessulano, et R. Micahelis, archipresbyter Magalonensis et prior Sancti Dyonisii de Montepessulano, collectores decime Terre Sancte subsidio deputate, cum omni promptitudine servicii et honoris seipsos. Noveritis, domine, quod auctoritate vestrarum litterarum nos tradidimus Guillelmo de Mora, servienti vestro, seu Andree de Mora, ejus fratri, suo certo precedente mandato, videlicet quadringentas septuaginta libras melgoriensium pro prima solutione secundi anni, que fuit in proximo transacto festo Nativitatis Domini, et quicquid collegeramus in primo anno, id, domine, nos tradidimus preceptori domus Hospitalis Jherosolimitani de Montepessulano de mandato domini Simonis cardinalis, tune Apostolice Sedis legati. Et non miremini, domine, quia majorem summam peccunie eidem Andree non tradidimus ; et est causa quia sunt plures crucesignati in diocesi Magalonesi qui eximuntur a prestatione decime memorate. Dominus vos et regnum vestrum conservet in prosperitate et leticia per tempora longuiora. - Datum in Montepessulano, die mercurii post festum Penthecostes, anno Domini M° CC° LX° VIIII°.

Contenu :

Scellé de deux sceaux en cire verte, sur simples queues : 1° Sceau de P. Almeradi, [archidiacre de Maguelonne et] prieur de Saint-Firmin de Montpellier (Inventaire, n° 7397). 2° Sceau de Renaud Michel (Inventaire, n° 7946).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Original scellé | 5518 - Montpellier. 1269. Mercredi 15 mai. | Collectores decimœ Terrœ Sanctœ subsidio deputatœ Ludovico IX regi notum faciunt se nuntiis ejus quasdam summas a se collectas tradidisse . | Nobilissimo ac...