Document d'archives : Original scellé
22412 - Toulouse. 1233. Mai.
Raimundus VII, comes Tolosoe, pactum confirmat, olim inter Raimundum V et...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
22412 - Toulouse. 1233. Mai.
Raimundus VII, comes Tolosoe, pactum confirmat, olim inter Raimundum V et Petrum, Aureliacensem abbatem, contra Aureliacenses initum .
In nomine Sancte et Individue Trinitatis, amen. Nos R., Dei gratia comes Tholose, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis quod presens privilegium predecessoris nostri R., Dei gratia ducis Narbone, comitis Tholose, marchionis Provincie, Faisite comitisse filii, prout melius insertum est subscribtum duximus innovandum, quod incipit in hunc modum. - Notum sit omnibus (vide supra, t . I, n°374) ... jure dominii debemus habere. - Nos vero dictus R., Dei gratia comes Tholose, jura et libertates sancte matris Ecclesie volentes et cupientes annuente Domino observare,etc ., omnia supradicta confirmamus. - Acta sunt hec Tholose, anno Domini M° CC° XXX° tertio, mense maio, videntibus et audientibus domino P., Dei gratia Ruthenensi episcopo, et domino D., Dei gratia Albiensi episcopo, B. abbate de Jocono,etc . Et ad majorem hujus rei seu inovationis sive pacti firmitatem in perpetuo conservandam, nos R., Dei gratia comes Tholose, et B., miseratione divina Aureliacensis ecclesie dictus abbas, et nos P. et D., Dei gratia Ruthenensis et Albiensis episcopi, sigillorum nostrorum munimine presens privilegium seu presentem cartam dignum duximus roborandam.

Contenu :

Scellé autrefois de quatre sceaux, dont deux existent encore. Ces deux sceaux ont été appendus sur cordons de soie rouge.
1° Sceau de Raimond VII, en cire verte, détaché et renfermé dans un petit sac (Inventaire, n°744).
2° et 3° Fentes pratiquées pour l'appension de deux sceaux.
4° Sceau en cire verte de Bertrand, abbé d'Aurillac (Inventaire, n°8504).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//309
    • Original scellé | 22412 - Toulouse. 1233. Mai. | Raimundus VII, comes Tolosoe, pactum confirmat, olim inter Raimundum V et Petrum, Aureliacensem abbatem, contra Aureliacenses initum . | In nomine Sancte et Individue Trinitatis,...