Document d'archives : Original scellé
5572 - 1269. Mardi 27 août.
Litteroe quibus prior et conventus monasterii Dervensis ab Eustachio,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5572 - 1269. Mardi 27 août.
Litteroe quibus prior et conventus monasterii Dervensis ab Eustachio, constabulario Campanioe, licentiam eligendi abbatem petunt .
Illustri viro Eustachio, conestabulo excellentissimi regis Navarre, [Campanie] et Brie comiti palatino (sic ; lege  : comitis palatini), frater Guido, prior monasterii Dervensis, totusque ejusdem loci conventus humilis, salutem et cum omni devotione orationes in Domino salutares. Cum bone memorie frater R[enaudus], quondam abbas noster, viam universe carnis de novo sit ingressus, et ita ecclesia nostra pastoris solatio sit destituta, nobilitati vestre humiliter supplicamus quatinus nobis concedere dignemini quod nobis et ecclesie nostre possimus de licentia vestra providere de pastore. Nos autem fratres Renaudum, officialem nostrum monasterii Dervensis, et Johannem, monachos nostros, latores presencium, ad vos transmittimus, ad supplicandum et petendum nostro et ecclesie nostre nomine licenciam eligendi, prout superius est expressum, ratum et gratum habentes et habituri quicquid per predictos Renaudum et Johannem factum fuerit seu dictum. - Datum anno Domini M° CC° sexagesimo nono, die martis post festum Beati Bartholomei apostoli.

Contenu :

Scellé autrefois sur simple queue ; l'attache a été arrachée. Cette pièce a été analysée par M. d'Arbois de Jubainville (Histoire des comtes de Champagne, t. VI, p. 49, n° 3555). Voir aussi laGallia Christiana, t. IX, col. 920.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//198/b
    • Original scellé | 5572 - 1269. Mardi 27 août. | Litteroe quibus prior et conventus monasterii Dervensis ab Eustachio, constabulario Campanioe, licentiam eligendi abbatem petunt . | Illustri viro Eustachio, conestabulo...