Document d'archives : Copie contemporaine
5418 - Saint-Denis. 1268. 10 octobre,
Ludovici IX regis litteroe, quibus Henrico de Campo Repulso et...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie contemporaine
5418 - Saint-Denis. 1268. 10 octobre,
Ludovici IX regis litteroe, quibus Henrico de Campo Repulso et Guillelmo de Mora polestatem dat tractandi cum Januensibus de navibus Januoe construendis vel conducendis .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, dilectis suis viris discretis potestati, comuni et consilio Jan[ue], salutem et dilectionem. Mittimus ad vos dilectos et fideles nostros magistrum Henricum de Campo Repulso, clericum, et Guillelmum de Mora, servientem nostros, latores presencium, ad tractandum vobiscum et, si necesse fuerit, cum singularibus personis de comuni vestro de navibus faciendis fieri et tam de ipsis navibus quas de novo facient fieri quam de aliis conducendis pro nostro passagio transmarino.
Damus etiam eis plenariam potestatem et speciale mandatum conveniendi super hiis vobiscum et cum aliis de vestro comuni, dandi franchisias et concedendi partem in acquisicionibus, si Deus eas fieri annuerit, secundum quod eis videbitur expedire, requirendi etiam a vobis sufficiens subsidium in galeis et in aliis opportunis, necnon petendi securitatem a vobis super premissis, et eam recipiendi pro nobis, ac obligandi nos ad conventiones quas super premissis vobiscum et cum aliis de vestro comuni fecerint observandas, ratum et gratum habituri quicquid per ipsos nuncios nostros actum fuerit super premissis seu eciam procuratum, secundum quod in litteris ipsorum patentibus super hoc confectis invenerimus contineri. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. - Actum apud Sanctum Dyonisium in Francia, in crastino Beati Dyonisii, anno Domini M° CC° LXmo octavo.

Contenu :

Ces lettres de saint Louis sont insérées dans des lettres du podestat et des représentants de la république de Gênes, relatives au même sujet. Ce document et un assez grand nombre d'autres concernant les armements du roi de France en vue de sa croisade ont été transcrits sur un registre en parchemin, de 27 feuillets, orné de rubriques (J. 356, n° 24).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Copie contemporaine | 5418 - Saint-Denis. 1268. 10 octobre, | Ludovici IX regis litteroe, quibus Henrico de Campo Repulso et Guillelmo de Mora polestatem dat tractandi cum Januensibus de navibus Januoe construendis vel...