Document d'archives : Registre contemporain
5525 - Gênes. 1269. 31 mai.
Oberti Cigaloe, Januensis, litteroe de quadam nave ad opus Ludovici IX...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5525 - Gênes. 1269. 31 mai.
Oberti Cigaloe, Januensis, litteroe de quadam nave ad opus Ludovici IX regis construenda.
LITTERA OBERTI CIGALE SUPER FACTIONE CUJUSDAM SALANDRINI SEU CONSTRUCTIONE.
In nomine Domini, amen. Ego Obertus Cigala promitto et convenio vobis domino Johanni Pillavilano, militi, magistro Henrico de Campo Repulso et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus serenissimi regis Francie, stipulantibus nomine et vice ipsius domini regis, quod faciam seu fieri faciam ex nunc ad expensas meas pro felici passagio ipsius domini regis salandrium unum a Sancto Petro de Arena usque Capud Montis, de manerie et mesuris infrascriptis, videlicet longitudinis per carenam cubitorum viginti octo et dimid[ii], de roda in rodam cubitorum quadraginta unius, et altitudinis in sentina ad rectam lineam palmorum undecim, et aperiet palmos viginti septem, et erit altitudinis in cooperta palmorum novem et in orlo palmorum sex, et habebit talamum ad popam et ad prodam bonum et decentem, et habebit arborem de proda crossam palmorum septem et quart[i], et longam cubitorum triginta trium, et arborem de medio crossam palmorum sex et quart[i], et longam cubitorum triginta, et habebit septem pecias antenarum bonas et decentes, et ancoras tresdecim de cantariis quinque, minus quart[o] pro qualibet, velas novas cotoni quinque bonas et decentes, barcham de palascharmo et gonxdolam furnitas, et octuaginta centanaria sarcie nove canabis commisse, et marinarios viginti quinque et famulos tres, computato nauta, et tot vegetes, que sint capacitatis meturtarum sexcentarum aque, et stabularias pro equis ponendis et restos sub pedibus equorum. Et dictum salandrium, dictam navem (sic ) de dicta manerie (sic ) et mensuris cum omnibus et singulis suprascriptis necessariis ipsi ligno conducam et consignabo, seu consignari faciam vobis dictis ambaxatoribus nomine et vice dicti domini regis vel mandato ipsius in portu de Aquis Mortuis usque dies octo intrante madio proximo venturo, anno currente millesimo CC° LXX°, sanum, stagnum et completum coopertis, castello et omnibus rebus predictis, et specialiter cum effectu omnium rerum necessariarum ipsi ligno pro dicto passagio ad bonum intellectum, sicut expedit habere,etc . (Quoe sequuntur iisdem fere verbis constant, quibus alioe litteroe in simili casu scriptoe .) Insuper pro predicto Oberto versus dictos ambaxatores de predictis omnibus attendendis et observandis solempniter intercesserunt et se principaliter obligarunt, quilibet eorum in solidum, Jacobus Lercarius, Guillelmus de Turri et Lanfrancus de Sancto Romulo ; et renunciaverunt,etc. (Adsunt litteroe Ludovici IX regis, apud Sanctum Germanum in Laya, die jovis post octavam Paschoe, anno 1269datoe .) Actum Janue, indomo Guillelmi de Turri, presentibus testibus vocatis et rogatis Andrea Mallono, Belmustino Lercario, Guillelmo de Camilla et Ottolino Vicecomite, anno dominice nativitatis M° CC° LXmo VIIII°, indictione XI, die XXXa madii, inter nonam et vesperas.
Ego Marinus de Monte Rosato, notarius, rogatus scripsi.

Contenu :

Publiée par Jal,Pacta, p. 574.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5525 - Gênes. 1269. 31 mai. | Oberti Cigaloe, Januensis, litteroe de quadam nave ad opus Ludovici IX regis construenda. | LITTERA OBERTI CIGALE SUPER FACTIONE CUJUSDAM SALANDRINI SEU CONSTRUCTIONE. | In...