Document d'archives : Registre contemporain
5538 - Gênes. 1269. 4 juin.
Andreœ de Rocataliata litterœ de quadam navi ad opus Ludovici IX regis...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5538 - Gênes. 1269. 4 juin.
Andreœ de Rocataliata litterœ de quadam navi ad opus Ludovici IX regis construenda .
LITTERA ANDREE DE ROCHATALIATA SUPER FACTIONE SEU CONSTRUCTIONE CUJUSDAM NAVIS.
In nomine Domini, amen. Ego Andreas de Rochataliata promitto et convenio vobis dominis magistro Henrico de Campo Repulso, Johanni Pillavilano, militi, et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus serenissimi regis Francie, stipulantibus nomine ipsius domini regis, quod faciam seu fieri faciam ex nunc ad meas expensas in Sagona (ms  : dagena) vel a Sagona cit[ra] versus Janu[am], pro felici passagio dicti domini regis, quamdam navem de novo de manerie et mensuris infra scriptis, videlicet longitudinis per carenam cubitorum viginti sex, et de roda in rodam cubitorum quadraginta unius, altitudinis in sentina palmorum quatuordecim et dimid[ii], etin coopertapalmorum octo et dimid[ii], et in corredorio palmorum sex, et in orlo palmorum quatuor, et aperiet palmos triginta duos et dimid[ium]. Et habebit arborem de proda bonam et sanam longitudinis cubitorum quadraginta unius et grossitudinis palmorum octo et dimid[ii], et arborem de medio longitudinis cubitorum triginta octo et crossitudinis palmo rum septem et dimid[ii] ; item pecias septem antenarum ; item velas cotoni novi quinque et timones duos crossitudinis palmorum septem pro quolibet ; item ancoras decem et octo de cantariis quinque et de cantariis sex ; item centanaria centum triginta quinque darcie nove canabis comisse, et barchas duas de palascharmo, unam magnam et aliam parvam ; item butes de aqua que capiant meturchas octingentas aque, et marinarios triginta octo cum servientibus quatuor. Item habebit stabularias pro equis ponendis et restes sub pedibus equorum. Et dictam navem de dictis mensuris et cum omnibus aliis et singulis suprascriptis dicte navi necessariis conducam (ms  : conductam) et consignabo vobis predictis ambaxatoribus, nomine et vice dicti domini regis, vel mandato ipsius, in portu de Aquis Mortuis, usque dies octo intrante madio proximo venturo anno currente M° CC° LXX°, sanam, stagnam et completam coopertis, castello et omnibus rebus predictis, et demum specialiter cum effectu omnium rerum necessariarum ipsi navi pro dicto passagio ad bonum intellectum,etc . (Quœ sequuntur iisdem fere verbis constant quibus litterœ in simili casu scriptœ .) Insuper pro predicto Andrea versus dictos ambaxatores de predictis omnibus attendendis et observandis solempniter intercesserunt et se principaliter obligarunt, quilibet eorum in solidum, Ugetus Lomellinus, Johannes de Rochataliata, Symon Caudinus, Januinus de Prementorio ( ?), Constantinus Lercarius, Ansaldus de Sancto Syro et Johannes Lomessinus (sic ), et renunciaverunt,etc . (Adsunt, inter cœtera, Ludovici IX regis litterœ, apud Sanctum Germanum in Laya, die jovis post octabam Paschœ, anno 1269,datœ .) - Actum Janue, in domo Guillelmi de Turri, presentibus testibus vocatis et rogatis Belmustino Lercario, Guillelmo Daniele, Yliono draperio, et Rufino Coxia, anno dominice nativitatis M° CC° LXmo nono, indictione undecima, die quarta junii post vesperas.
Ego Marinus de Monte Rosato, notarius, rogatus scripsi.

Contenu :

Publiée par Jal,Pacta naulorum, p. 570.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5538 - Gênes. 1269. 4 juin. | Andreœ de Rocataliata litterœ de quadam navi ad opus Ludovici IX regis construenda . | LITTERA ANDREE DE ROCHATALIATA SUPER FACTIONE SEU CONSTRUCTIONE CUJUSDAM NAVIS. | In...