Document d'archives : Original scellé
5653 - Burgos. 1270. 31 mars.
Alphonsus, Romanorum rex idem et rex Castellœ, Petrum Cabeçon procuratorem...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5653 - Burgos. 1270. 31 mars.
Alphonsus, Romanorum rex idem et rex Castellœ, Petrum Cabeçon procuratorem instituit ad recipiendam pecuniam, Ferrando infanti a rege Franciœ ratione dotis debitam .
Noverint universi presentem paginam inspecturi quod nos Alfonsus, Dei gratia Romanorum rex semper augustus, et Castelle, Toleti, Legionis, Gallecie, Sibille, Cordube, Murcie, Giennii et Algarbii rex, facimus, constituimus et ordinamus nostrum procuratorem et certum nuntium, presentem et mandatum suscipientem, dilectum fidelem et familiarem nostrum Petrum Cabeçon, notarium infantis Ferrandi nostri primogeniti et heredis, ad petendum et recipiendum loco et nomine nostro et dicti infantis Ferrandi nostri primogeniti decem milia librarum turonensium ab illustre Lodovico, rege Franc[ie], quas convenit et promisit dare in dotem dicto infanti Ferrando cum Blanca filia sua carissima, nuru nostra, uxore prefati infantis Ferrandi nostri filii, et solvere nostris nunciis quos ad eum ad recipiendum dictam pecuniam mittemus, dantes eidem plenam et liberam potestatem petendi et recipiendi dictas decem milia librarum turonensium a dicto rege Franc[ie], et faciendi finem et refutationem et pactum de ulterius non petendo et cartam absolutionis pro nobis et dicto infante Ferrando, filio nostro, de dicte pecunie quantitate, promittentes pro nobis et dicto filio nostro ratum et firmum habere perpetuo et non contra venire, quicquid prefatus procurator noster fecerit, receperit, ordinaverit et firmaverit in premissis. In cujus rei testimonium presens procuratorium fieri jussimus et sigilli nostri munimine roborari. - Factum Burg[is], pridie kalendas aprilis, anno Domini M° CC° LXX°. - Petrus Arnaldi mandato domini regis fecit scribi.

Contenu :

Fragment de sceau en cire blanche, sur cordelette de chanvre. Quoique cette pièce soit à peu de chose près identique à la suivante, nous en donnons le texte complet, pour qu'on puisse comparer, sous le rapport de la rédaction, l'acte du roi et celui de l'infant. L'écriture des deux chartes est la même. On remarquera qu'Alphonse X, dans la formule initiale, emploie deux fois le mot "rex", qui, dans d'autres documents, n'est écrit qu'une fois pour toutes.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//599
    • Original scellé | 5653 - Burgos. 1270. 31 mars. | Alphonsus, Romanorum rex idem et rex Castellœ, Petrum Cabeçon procuratorem instituit ad recipiendam pecuniam, Ferrando infanti a rege Franciœ ratione dotis debitam . | Noverint...