Document d'archives : Original scellé
5467 - Paris. 1268. Décembre.
Compositio inita inter Henricum, filium comitis Rutenensis, dominum...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5467 - Paris. 1268. Décembre.
Compositio inita inter Henricum, filium comitis Rutenensis, dominum vicecomitatus Carlatensis, et Alphonsum, Pictavioe et Tolosoe comitem .
Henricus, filius comitis Ruthenensis et dominus vicecomitatus Karlatensis, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum contencio seu controversia verteretur inter me ex una parte et illustrem virum dominum A[lfonsum], filium serenissimi regis Francie, comitem Pictavie et Tholose, ex alia, super eo quod, cum Eustachius de Bello Merchesio, miles, accepisset in feudum a dicto domino comite castrum de Calvineto cum omnibus suis pertinenciis, mandamento et districtu, et Durantus de Croseto domum vocatam lo Croset cum omni eo quod dictus Durantus habet in valle vocata Valces, scilicet in parochiis de Tyassaco et de Vico, excepto manso vocato Lariba, et Guido de Monte Jovio, miles, et Guillelmus de Vinsosas, domicellus, gener dicti Guidonis, quicquid habent et habere debent apud Capellam et in repario seu manerio vocato Altaval et in eorum pertinenciis et in montanis de Bana et a Monte Jovio usque ad Pom de Cantal et ad Teron de Rocalta, et Rigaldus de Conros et fratres sui fortalicium de Conros cum ejus pertinenciis, districtu et mandamento, et Geraldus de Crosa Petra, domicellus, quedam bona sua, et Hugo de Sancto Christoforo, miles, bordariam vocatam Salessa et mansum vocatum Vabre et quedam alia bona sua, et Guido de lo Buil locum vocatum lo Buil et quicquid habet a broa de Rog usque ad aquam vocatam Senic, excepto eo quod habet in castro de Monte Jovio et ejus pertinenciis, quod recognoscebat se tenere a me dicto Hanrico, et Petrus de Tornamira terram quam habet et tenet, vel alius seu alii pro eo, in valle de Valces in parochiis de Vico et de Tyassaco et ab eo recognoscerent se tenere ; que omnia ego dictus Hanricus dicebam a me debere teneri in feudum per predictos, tandem inter me et dictum dominum comitem, presente etiam et expressim consentiente nobili viro domino Deodato de Canillaco, procuratore illustris regis Aragonum, super predictis talis compositio intercessit, videlicet quod predicti omnes, exceptis predictis Eustachio et Duranto de Croseto, omnia predicta per eos a dicto domino comite avocata amodo tam ipsi quam successores ipsorum teneant a me in feudum et meis successoribus et tenere debeant, et michi et successoribus meis pro predictis homagium faciant et jurent fidelitatem, et quod ego dictus Hanricus et successores mei teneamus ea et tenere debeamus a dicto domino comite et successoribus suis in retrofeudum francum, hoc salvo quod pro predictis tam ego quam successores mei teneamur dicto domino comiti et successoribus suis homagium facere et jurare fidelitatem in mutatione domini ex utraque parte vel ex altera ; et incontinenti, ego dictus Hanricus pro supradictis feci eidem domino comiti homagium et juravi fidelitatem, et dictus dominus comes pro se et successoribus suis dictas acceptiones in feudum et recognitiones factas de predictis per predictos Guidonem de Monte Jovio, Guillelmum de Vinsosas, Hugonem de Sancto Christoforo, Geraldum de Crosa Petra, Petrum de Tornamira, Guidonem de lo Buil, Rigaldum de Conros et fratres suos ad manum mei dicti Hanrici et successorum meorum reduxit et transtulit, ita tamen quod ego dictus Hanricus et successores mei a dicto domino comite et successoribus suis in retrofeudum predicta teneamus, ut superius est expressum. De predictis vero Eustachio et Duranto de Croseto ita inter me et dictum dominum comitem, consentientibus etiam expresse predictis Eustachio et Duranto, extitit ordinatum, videlicet quod ego et successores mei habeamus in perpetuum predictam domum de Croseto cum omni eo quod dictus D. et Garinus frater ejus habent et tenent in valle vocata Valces et in mandamento de Laroca de Cascornutz et ubicunque, exceptis hiis que dictus B. recognovit et avocat se tenere in feudum a nobili viro domino Beraldo de Mercurio, que habet a parte uxoris sue ; et avocata supra per dictum D. a dicto domino comite ego et successores mei debemus tenere in feudum a dicto domino comite, ut supra de aliis est expressum, et quod ego dictus Hanricus dictum escambium dicto D. pro predictis et ad valorem predictorum in terra vocata Bainagues, tam in eo quod ibi habeo ratione plene proprietatis in fortalicio de Senazargues et in alia terra de Bainagues, seu redditibus ad cognitionem et voluntatem Rigaldi de Belclar, militis, et Fredoli de Foillaquerio canonici Mimmatensis (ms . : Minimarensis), retento tamen mihi et successoribus meis jure feudi quod habeo et habere debeo in eo quod Arcambaldus Laroca, miles, habet in dicto fortalitio de Senazargues et ejus pertinenciis, scilicet in tertia parte. Et si prefati duo non possent super predictis adinvicem convenire, nobilis vir dominus Beraldus de Mercurio est de consensu partium inter ipsos tercius desuper adjunctus, ita quod cum altero predictorum duorum predictum escambium seu permutationem valeat adimplere. Et ex causa predicte permutationis, data (sic ) dicto D. a me dicto Hanrico, tenebit dictus D. in feudum a dicto domino comite Pictavie et Tholose. Si tamen contingeret quoquo casu seu modo dictum D. velle remanere seu esse pro rebus suis supradictis in feudo et homagio mei dicti Hanrici, dictus dominus comes vult et concedit quod hoc facere possit, ita tamen quod in suo retrofeudo remaneat, ut supra de aliis est conventum. Et factis supradictis escambiis et permutationibus dictus D. de Croseto debet teneri et tenebitur mihi dicto Hanrico et meis successoribus de evictione, et ego similiter sibi et successoribus suis. Et pro feudo dicti castri de Calvineto et ejus pertinentiarum et mandamenti, quas et quod habet et tenet ibidem dictus Eustachius, vel alius ab eo, occasione dicti castri, dictus dominus comes debet dare mihi et dabit escambium et successoribus meis in feudis juxta terram meam ad cognitionem et voluntatem magistri Guillelmi Rufi, clerici dicti domini comitis, et Fredoli de Foillaquerio supradicti. Et si ipsi non possent vel nollent convenire, actum est et conventum quod nobilis vir dominus Sicardus Alamanni, a me dicto Hanrico et dicto domino comite ad hoc electus seu missus ab eo, sit tercius inter ipsos desuper adjunctus, ita quod cum altero predictorum duorum per se vel per alium predictum escambium seu permutationem valeat consummare, et quod ego dictus Hanricus et successores mei data mihi in escambium a dicto domino comite, cum data fuerint, ab eo in retrofeudum tenebimus et tenere debebimus, ut supra de aliis est condictum ; in recompensationem verumtamen predictorum ego dictus Hanricus accepi in feudum francum a dicto domino comite, hoc salvo quod ego et successores mei teneamur dicto domino comiti et successoribus suis jurare fidelitatem et homagium facere, quod et ego feci incontinenti, ut supra pro aliis feci, et recognovi me tenere in feudum, eo modo quo supra, a dicto domino comite quicquid habeo in fortalicio de Senazargues, tam de dominio quam de feudo, etiam si permutatio supradicta per me dictum Hanricum et dictum D. non fieret ut superius est conventum, et quicquid habeo et teneo in castro et villa de Muret et pertinenciis eorumdem, cum medietate mandamenti quod regi consuevit per bajulum dicti loci, et terram Guillelmi de Lavaisseira in retrofeudum. Fuit tamen expresse actum et conventum inter me et dictum dominum comitem quod supradicta ego dictus Hanricus et successores mei a dicto domino comite et successoribus suis ad unum tenebimus homagium, quod tantum tenebimur facere in mutatione domini ex utraque parte vel ex altera, ut superius continetur. Et prefata escambia seu permutationes debent fieri hinc ad festum Beati Johannis Baptiste proximo venturum, et si tunc facta seu facte non essent, dictus dominus comes debet et tenetur compellere et cogere quod fiant citra festum Omnium Sanctorum tunc proximo venturum. Et si infra dictum tempus dictum escambium seu permutatio facte non essent, fuit in ipsa compositione actum et conventum quod illustrissimus dominus noster rex Francie compulsionem et coactionem habeat super hiis, ita quod predicta escambia seu permutationes per compulsionem et coactionem ipsius, prout ipse voluerit, veniant ad effectum. Actum etiam extitit et conventum in ipsa compositione quod, si contingat superius nominatos, exceptis supradictis Eustachio et Duranto et Garino, non venire ad homagium mei dicti Hanrici super avocatis supra per eos a dicto domino comite, necnon aliis qui in presenti habent seu possident, si qua sint, dictus dominus comes denuo non debet eos recipere, nec aliquis ipsorum ad homagium seu recognitionem aliquam faciendam ab eisdem pro predictis dicto domino comiti seu ab aliquo eorumdem. De censu vero quem Arnaldus de Tornamira dicitur habere in dicta domo del Croset, quacunque ex causa habeat, si quem habeat, ita actum fuit quod census predictus ematur ex parte mei dicti Hanrici ad plus precio decem librarum vianencium ; si ultra vero constiterit, dictus dominus comes quod ultra erit persolvere teneatur. Et dictam domum de Croseto tenebo ego dictus Hanricus a dicto domino comite una cum rebus aliis dicti D. supradictis. De aliis vero rebus censualibus vel non censualibus, permutandis michi dicto Hanrico a dicto D., ita extitit ordinatum quod, quicunque in dictis rebus feudum habeant, quod a dicto domino comite teneant, dictus dominus comes in me dictum Hanricum et successores meos dictum feudum transfert et michi donat, ita tamen quod ab ipso in retrofeudum teneam, ut supra de aliis est expressum. Si vero aliqui alii habeant aliquid in predictis rebus dicti D., quod a dicto domino comite non teneant nec avocent se tenere, dictus dominus comes promittit quod non recipiet amodo avocationem eorum, si aliquo tempore vellent avocare ab eo. Si vero ego dictus Hanricus feudum adquirerem in predictis, a dicto domino comite tenebo. Item dictus dominus comes solvit et quittat quicquid posset petere a me dicto Hanrico et meis usque ad diem hodiernam ratione incursionis, mulcte, pene, contumacie, inhobediencie, armorum portationis, dampni dati injuria vel sine. Et ego dictus Hanricus feci et facio illud idem super eo quod a dicto domino comite et suis petere poteram predictis de causis et a superius nominatis. Mei autem intelliguntur homines mei, servientes, bailivi, fautores, consiliatores, complices et adjutores ipsorum. In cujus rei testimonium presentes litteras feci sigilli mei munimine roborari, salvo in aliis jure meo et salvo jure quolibet alieno. - Datum Parisius, anno Domini millezimo ducentezimo sexagesimo octavo, mense decembris.

Contenu :

Scellé en cire verte, sur cordelettes de soie rouge, du sceau de Henri, fils du comte de Rodez (Inventaire, n° 1112).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//313
    • Original scellé | 5467 - Paris. 1268. Décembre. | Compositio inita inter Henricum, filium comitis Rutenensis, dominum vicecomitatus Carlatensis, et Alphonsum, Pictavioe et Tolosoe comitem . | Henricus, filius comitis Ruthenensis...