Document d'archives : Original scellé
5641 - Paris. 1269-70. Février.
Litteroe quibus Johannes, Lotharingioe et Brabantioe dux, promittit se...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5641 - Paris. 1269-70. Février.
Litteroe quibus Johannes, Lotharingioe et Brabantioe dux, promittit se Ludovicum regem, socerum suum, hoeredem, filios et fratres ejus, favore et amore prosecuturum .
Universis presentes litteras inspecturis Johannes, dux Lotharingie et Brebancie, salutem. Cum nos inducat affectio quam habemus erga excellentissimum dominum Ludovicum, regem Francie illustrem, per contractum matrimonium (sic ) initum inter nos et Margaretam, filiam regis ejusdem, ut ipsum regem, heredem suum regem Francie, filios et fratres ipsius favore et amore specialissimo amplectamur, concedimus, promittimus et ad hoc nos specialiter obligamus, quod si eis opus fuerit, in nobis et nostris et terra nostra favorem invenient et amorem, et quod eis non inferemus nec inferri sustinebimus per nos vel homines nostros morantes in terra nostra, violenciam, molestiam vel gravamen aliquod quoquomodo, salva tamen fidelitate dominorum illorum, quibus fidelitatem vel homagium racione hereditatis nostre tenemur de jure facere et debemus, nec cum inimicis eorum contra eos confederacionem aliquam faciemus. In cujus rei testimonium nostrum sigillum presentibus litteris duximus apponendum. - Actum Parisius, anno Domini millesimo CC° LX°mo nono, mense februario.

Contenu :

Scellé en cire verte, et sur double queue, du sceau de Jean, duc de Brabant (Inventaire, n° 10300).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//523
    • Original scellé | 5641 - Paris. 1269-70. Février. | Litteroe quibus Johannes, Lotharingioe et Brabantioe dux, promittit se Ludovicum regem, socerum suum, hoeredem, filios et fratres ejus, favore et amore prosecuturum . |...