Document d'archives : Original scellé.
5702 - Saumur. 1270. Mardi 3 juin.
Johannes dictus Vimaire, canonicus in ecclesia Beati Georgii de Faya,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé.
5702 - Saumur. 1270. Mardi 3 juin.
Johannes dictus Vimaire, canonicus in ecclesia Beati Georgii de Faya, notum facit se Karolo, regi Siciliæ, comiti Andeg[avensi], ejusque heredibus et successoribus, comitibus Andeg[avensibus], unum obolum de gardiis aureum vel quinque solidos turonensium annui et perpetui reditus concedere, sitos et assignatos super herbergamentum ipsius de Petra Fixa, in parochia Sancti Martini de Aurigneio, in castellania de Faya, et super pertinentiis dicti herbergamenti, volens ut successores sui dictum obolum vel quinque solidos turonensium regi Siciliæ ejusque successoribus in castellum de Salmuro die anni novi reddere teneantur. Quapropter Aymericum de Signeio, valletum, cui dictum herbergamentum contulit, ad reddendum dictum obolum in dicto termino post decessum ipsius designat. "In cujus rei testimonium sigillum curie dicti regis et sigillum curie venerabilis archipresbyteri Salmur[ensis] una cum sigillo meo proprio presentibus litteris apponi obtinui in testimonium veritatis. - Datum apud Salmurum, die martis post Pentecosten Domini, anno gracie millesimo ducentesimo septuagesimo."

Contenu :

Scellé de trois sceaux en cire verte, sur doubles queues :
1° A gauche, scel aux causes de la cour de Charles, comte d'Anjou (Inventaire, n° 4501).
2° Sceau de Jean Vimaire (Inventaire, n° 7752).
3° Fragment.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//178
    • Original scellé. | 5702 - Saumur. 1270. Mardi 3 juin. | Johannes dictus Vimaire, canonicus in ecclesia Beati Georgii de Faya, notum facit se Karolo, regi Siciliæ, comiti Andeg[avensi], ejusque heredibus et successoribus,...