Document d'archives : Original scellé
5638 - Paris. 1269-70. Février.
Ludovici IX regis testamentum .
In nomine Sancte et Individue Trinitatis,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5638 - Paris. 1269-70. Février.
Ludovici IX regis testamentum .
In nomine Sancte et Individue Trinitatis, amen. Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, notum facimus quod nos, per Dei gratiam sani et incolumes, testamentum nostrum ordinavimus in hunc modum. Volumus quidem et precipimus quod omnia debita nostra solvantur et quod omnia forisfacta nostra emendentur, et fiant restituciones nostre per executores hujus testamenti inferius nominatos, per se vel per alios, secundum quod viderint expedire, quibus si visa fuerint aliqua dubia vel obscura, damus eis potestatem ordinandi et faciendi super hiis prout inspecta salute anime nostre viderint faciendum. Legamus autem karissime uxori nostre Margarite regine quatuor millia librarum, abbatie nostre Regalis Montis sexcentas libras. Libros vero nostros, quos tempore decessus nostri in Francia habebimus, preter illos qui ad usum capelle pertinent, legamus fratribus Predicatoribus et fratribus Minoribus Parisiensibus, abbatie Regalis Montis et fratribus Predicatoribus Compendii, secundum discretionem et ordinacionem executorum nostrorum eisdem equis portionibus dividendos, preter illos libros quos dicti fratres Predicatores Compendii jam habent. Item legamus abbatie Beate Marie Regalis juxta Pontisaram quadringentas libras, abbatie Lilii Beate Marie juxta Meledunum trecentas libras, domui Dei Parisiensi centum libras ad usum pauperum ejusdem domus, domui Dei Pontisare sexaginta libras ad usus pauperum, domui Dei Compendii similiter ad usus pauperum sexaginta libras, domui Dei Vernonis similiter ad usus pauperum sexaginta libras. Item legamus ducentis domibus Dei magis indigentibus et plus honeratis duo millia libras distribuendas unicuique, videlicet secundum discretionem et ordinacionem executorum nostrorum. Item octingentis leprosariis duo milia libras, eodem modo distribuendas eisdem secundum discretionem et ordinacionem executorum nostrorum. Item legamus domui fratrum Minorum Parisiensium quadringentas libras, aliis autem domibus fratrum Minorum in regno Francie constitutis per consilium et ordinacionem ministri provincialis Francie. necnon gardiani et lectoris Parisiensium qui pro tempore fuerint, vel duorum ex ipsis, sexcentas libras. Item legamus domui fratrum Predicatorum Parisiensium quadringentas libras, aliis autem domibus fratrum Predicatorum in regno Francie constitutis per ordinacionem et consilium prioris provincialis Francie, necnon prioris et lectoris antiquioris domus Parisiensis sexcentas libras. Item legamus abbatie Sancti Victoris Parisiensis quinquaginta libras, abbatie Victorie juxta Silvanectum quinquaginta libras, aliis autem abbatiis ordinis Sancti Augustini magis indigentibus et plus honeratis in regno Francie constitutis trecentas libras, distribuendas eisdem secundum discretionem et ordinacionem executorum nostrorum. Item legamus prioratui Sancti Mauricii Silvanectensis quinquaginta libras, abbatie Cisterciensi quinquaginta libras, et aliis vinginti magis indigentibus et plus honeratis abbatiis ejusdem ordinis trecentas libras, distribuendas eisdem secundum discretionem et ordinacionem executorum nostrorum, abbatie Sancti Antonii Parisiensis centum libras, abbatie de Parco juxta Crispiacum sexaginta libras, abbatie Thesauri Beate Marie quadraginta libras, abbatie de Villari juxta Feritatem quadraginta libras, abbatie de Byarz versus Peronam quadraginta libras, abbatie de Salvatorio juxta Laudunum quadraginta libras, et aliis abbatiis monialium Cisterciensis ordinis sexcentas libras, distribuendas magis indigentibus et plus honeratis secundum discretionem et ordinacionem executorum nostrorum. Item legamus domui sororum Sancti Dominici juxta Montem Argi tringinta libras, nove domui sororum ejusdem ordinis ultra Pontem Rothomagi site sexaginta libras, abbatie Humilitatis Beate Marie juxta Sanctum Clodoaldum quinquaginta libras, monialibus Sancti Damiani Remensis quindecim libras, monialibus ejusdem ordinis que sunt apud Pruvinum quindecim libras. Item legamus abbatie Fontis Ebraudi centum libras, et tringita prioratibus ordinis Fontis Ebraudi in regno Francie constitutis ducentas libras, distribuendas magis indigentibus et plus honeratis secundum discretionem et ordinacionem executorum nostrorum. Item domui Sancti Maturini Parisiensis, ordinis Sancte Maturini Parisiensis, ordinis Sancte Trinitatis et Captivorum, sexaginta libras, fratribus nove domus Fontis Bliaudi, ordinis ejusdem, ad usus pauperum, quadraginta libras, et aliis domibus ejusdem ordinis in regno Francie constitutis magis indigentibus et plus honeratis centum libras. Item legamus abbatie Premonstratensi tringita libras, abbatie Albe Curie vinginti libras, abbatie Gaudii Vallis vinginti libras, et aliis domibus ejusdem ordinis magis indigentibus et plus honeratis secundum discretionem et ordinacionem executorum nostrorum centum libras. Item legamus domui Vallis Scolarium Parisiensi quadraginta libras, et aliis domibus ejusdem ordinis centum libras, distribuendas eis secundum discretionem et ordinacionem executorum nostrorum. Item legamus domibus ordinis Cartussiensis in regno Francie constitutis sexaginta libras, distribuendas eis similiter secundum discretionem et ordinacionem executorum nostrorum, et fratribus ejusdem ordinis ad edificacionem nove domus sue juxta Parisius centum libras. Item legamus domui de Vicenis, Grandis Montis ordinis, vinginti libras, fratribus de Saccis Parisiensibus sexaginta libras, fratribus de Monte Carmeli Parisiensibus vinginti libras, fratribus heremitis de ordine Sancti Guillelmi juxta Parisius vinginti libras, fratribus heremitis de ordine Sancti Augustini Parisiensibus quindecim libras, fratribus ordinis Sancte Crucis vinginti libras, fratribus de ordine Beate Marie Matris Christi Parisiensibus vinginti libras. Item legamus ad edificandum et ampliandum locum beguinarum Parisiensium centum libras, et ad sustentacionem pauperiorum ex ipsis vinginti libras. Item legamus pauperibus mulieribus beguinis in regno Francie constitutis centum libras, per bonos viros quos ad hoc executores nostri viderint ordinandos distribuendas. Item pauperibus beguinis de Cantiprato juxta Cameracum quadraginta libras. Item legamus Filiabus Dei et Mulieribus penitentibus Parisiensibus centum libras. Volumus autem quod executores nostri requirant ab omnibus religiosis et conventibus religiosorum locorum quibus legata fecimus quatinus intuitu pietatis singulis annis faciant anniversarium nostrum certa die obitus nostri ; capellanos autem capelle nostre Parisiensis attente requirimus ut pro nobis post decessum nostrum mis[s]am que pro defunctis fidelibus dicitur per unum ex concapellanis suis singulis diebus celebrari faciant in futurum, et anniversarium nostrum die obitus nostri sollempne faciant annuatim. Item legamus pauperibus mulieribus maritandis vel assignandis mille libras. Item legamus sexcentas libras ad burellos emendos pro pauperibus vestiendis, et centum libras pro sotularibus pauperibus distribuendis. Item legamus pauperibus scolaribus Sancti Thome de Lupara Parisius quindecim libras, et pauperibus scolaribus Sancti Honorati Parisiensis decem libras, Bonis pueris Parisiensibus sexaginta libras, et minutis scolaribus Parisiensibus centum quinquaginta libras, per priorem fratrum Predicatorum et gardianum fratrum Minorum Parisiensium distribuendas. Item legamus orphanis, viduis et minutis pauperibus duo milia librarum. Item legamus centum quinquaginta libras pro calicibus, albis et aliis ornamentis ecclesiasticis emendis et distribuendis per manus executorum nostrorum pauperibus locis qui indigebunt in domaniis nostris, ubi videbitur bonum esse. Item legamus servientibus nostris qui nondum sunt a nobis remunerati, vel qui minus sufficienter remunerati sunt, duo milia libras, distribuendas per manus executorum nostrorum. Volumus autem et precipimus quod omnia supradicta de mobilibus que habebimus in regno Francie tempore decessus nostri solvantur, que si forte ad ea solvenda non sufficerent, volumus et precipimus ut de vendicionibus boscorum nostrorum omnium qui sunt in domaniis nostris perficeretur solucio omnium predictorum, tam ex illis vendicionibus que tunc essent, quam ex aliis que possent fieri in boscis predictis, ita quod in illis vindicionibus nichil perciperet heres noster, donec omnia predicta essent plenarie persoluta. Et ad hec omnia tenenda et firmiter observanda heredem nostrum et terram nostram obligamus. Preterea volumus et precipimus ut clerici nostri et capellani tempore decessus nostri de nostro existentes hospicio, quibus in aliquo beneficio ecclesiastico provisum non fuerit, habeant et percipiant in bursa heredis nostri regis quilibet eorum vinginti libras annue pensionis, quousque sibi de beneficiis ecclesiasticis vel alias sit provisum. De baptizatis autem nostris, tam majoribus quam minoribus, quos venire fecimus citra mare, volumus et precipimus ut, secundum quod ordinatum est a nobis de provisionibus ipsorum, filius noster qui successurus est nobis in regno post decessum nostrum providere teneatur eisdem, nisi causa rationabilis obsisteret quare substrahi vel minui deberet provisio aliquorum ex ipsis. Volumus insuper et precipimus ut provisionem quam fecimus quibusdam honestis mulieribus que beguine dicuntur, in diversis civitatibus et villis religiose degentibus, servet et teneat heres noster qui nobis succedet in regno, et eam servari faciat et teneri quamdiu vixerit earum quelibet, que videlicet assignate non fuerint alias competenter. Donamus autem et assignamus filiis nostris Johanni, Petro et Roberto, certas terrarum porciones, secundum quod in litteris nostris patentibus super hiis confectis plenius continetur, quibus porcionibus volumus et precipimus ipsos fore contentos ; et si forte contingeret ipsorum aliquem vel heredem ejus sine herede de corpore suo decedere, porcio terre sibi assignata ad heredem seu successorem nostrum, quicumque pro tempore regnum tenuerit, revertatur. Item legamus karissime filie nostre Agneti decem milia libras. Denique volumus, precipimus et ordinamus ut, preter porciones liberorum nostrorum, necnon restituciones, emendaciones, donaciones et legata que vel quas modo vel alias fecimus aut faciemus seu fieri ordinavimus vel ordinabimus in futurum, tota alia terra nostra et omnia immobilia ad nos pertinencia totaliter remaneant heredi nostro qui nobis succedet in regno. Mobilia vero omnia eidem similiter remanere volumus, dum tamen ea in bonos usus ad honorem Dei et utilitatem regni expendere teneatur. In hiis autem et in omnibus supradictis volumus et ordinamus jus alienum per omnia et in omnibus esse salvum. Hujus autem testamenti nostri executores constituimus dilectos et fideles nostros Stephanum episcopum Parisiensem, Philippum Ebroycensem electum, Sancti Dyonisii et Regalis Montis abbates qui pro tempore fuerint, et magistros Johannem de Trecis et Henricum de Verzel[iaco]clericos nostros, archidiaconos in ecclesia Baiocensi, quibus ad premissa omnia exequenda volumus et precipimus ut heres noster qui nobis succedet in regno, tam ipsis quam aliis quos deputaverint loco sui, provideat in expensis. Quod si non omnes hiis exequendis voluerint vel non potuerint interesse, vel aliquem ex ipsis contingat decedere nominatis, major pars numero superstitum nichilominus potestatem habeat exequendi premissa. In cujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri fecimus impressione muniri. - Actum Parisius, anno Domini M°. CC°. sexagesimo nono, mense februario.

Contenu :

Double queue de parchemin ; le sceau est perdu. Cette pièce a été plusieurs fois publiée ; voir : Du Chesne,Historiae Francorum scriptores, t. V, p. 438-440 ; Du Cange, édition de Joinville, 1668, p. 401-404 ; Duboulay,Historia Universitatis Parisiensis, t. III, p. 392-394.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//403
    • Original scellé | 5638 - Paris. 1269-70. Février. | Ludovici IX regis testamentum . | In nomine Sancte et Individue Trinitatis, amen. Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, notum facimus quod nos, per Dei gratiam sani et incolumes,...