Document d'archives : Original scellé
5650 - 1269-70. 1er février.
Testamentum Hugonis de Lezigniaco, comitis Marchiœ .
In nomine Patris et Filii...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5650 - 1269-70. 1er février.
Testamentum Hugonis de Lezigniaco, comitis Marchiœ .
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Hugo de Lezigniaco, comes Marchie, Engolismi, et dominus Fulgeriarum, mentis compos et libere voluntatis, in ultima voluntate mea testamentum meum condo et de rebus meis et de patrimonio meo ordino in hunc modum. In primis volo et precipio quod debita mea plenarie persolvantur, et emende mee fiant, prout de jure fuerint faciende, per manus executorum meorum inferius nominandorum. Heredem autem et successorem meum constituo Hugonem, filium meum, et volo et precipio quod Hyolendis, filia mea primogenita, habeat feodum qui (sic ) dicitur vicecomitale, proporcione hereditatis mee, vel centum libras annui redditus assignandas eidem per manus executorum meorum in terra mea ubi melius viderint expedire, et mille libras in peccunia numerata currentis monete ; et si contingat quod filius domini Reginaldi de Pontibus eam habeat in uxorem, volo quod de dictis mille libris retineantur centum libre, quas pro dicto domino Reginaldo jam persolvi. Item do Johanne, filie mee, centum libras annui redditus, assignandas sibi per manus executorum meorum in terra mea, ubi melius viderint expedire. Item do Marie, filie mee, sexaginta libras annui redditus, assignandas sibi per manus executorum meorum in terra mea, ubi melius viderint expedire. Item Isabelli, filie mee, do sexaginta libras annui redditus, assignandas sibi per manus executorum meorum in terra mea, ubi melius viderint expedire. Volo etiam [et] precipio quod predicte filie mee sint contente rebus et redditibus superius nominatis, nec aliquid amplius de hereditate mea nec de rebus meis possint petere vel habere. Item do Guidoni, filio meo, mille libras annui redditus, pro quibus assigno sibi castrum de Archiaco cum pertinenciis, quod mihi debet evenire ex successione domini Guidonis, avunculi mei. Quod autem minus quam mille libras dictum castrum cum pertinenciis valuerint, volo quod assignetur ei per manus executorum meorum in terra mea de Francia et Campania mihi ex successione matris mee proventura. Assignacio autem omnium predictorum volo quod fiat predictis filiis et filiabus meis cum ad annos debité etatis pervenerint, et non ante. Item volo et precipio quod uxor mea racione dotis habeat castrum Ageduni cum pertinenciis, et quod amplius de jure habere debuerit volo quod assignetur sibi per manus executorum meorum in Marchia, exceptis castris et castellaniis de Crousenc et de Albuçonio. Item volo quod ducente libre distribuantur per manus executorum meorum illis qui in meo fuerint servicio qui mecum non transfretabunt, secundum exigenciam meriti et laboris. Item do, lego, fratribus Minoribus Pictavensibus triginta libras ; fratribus Predicatoribus Pict[avensibus] decem libras ; fratribus de ordine Saccorum centum solidos ; fratribus Minoribus Eng[olismensibus] viginti libras ; item singulis domibus fratrum Minorum de episcopatu Pictavensi quadraginta solidos ; item abbaciis de Nobiliaco, de Sancto Benedicto prope Pict[avim], de Pinu, de Fonte Comitis, Bone Vallis, de Corona, Beati Euparchii, Sancti Ausonii, Sancti Amancii de Buxia, de Borneto, de Grosso Bosco, et domibus monialium de Bonolio et de Montazeys, cuilibet sexaginta solidos, semel reddendos, pro servicio meo faciendo ; item monialibus de Villa Salem sexaginta solidos ; item ecclesiis Beati Petri et Beati Hylarii Pict[avis], cuilibet centum solidos ; item pauperibus puellis maritandis de terra mea ducentas libras. Item volo quod domino Petro de Torçayo, militi, tradantur ducente et quinquaginta libre, reddende per manus ipsius illis erga quos me noverit obligatum. Item lego abbacie de Valenc[ia] decem libras annui redditus ad unam capellaniam statuendam pro anima mea et parentum meorum ; item prioratui de Coyaco centum solidos annui redditus, et prioratui de Lezigniaco centum solidos annui redditus, pro meo anniversario faciendo, ita tamen quod in opcione executorum meorum sit vel predictos redditus assignare, vel denarios solvere ad emendum, videlicet pro quolibet denario duodecim et non minus. Do tamen et concedo licenciam abbacie predicte et prioratibus emendi et acquirendi in feodis meis et retrofeodis predictos redditus. Item lego ecclesie Eng[olismensi] sexaginta libras ad emendum centum solidos redditus pro anniversario meo annis singulis faciendo. Item volo et precipio quod Petrus de Torçayo, miles, habeat et possideat et explectet pacifice et quiete, tam ipse quam heredes et successores sui, omnia quecumque dedi sibi, in quibuscumque rebus consistant, et litteras super hoc confectas et sigillo meo sigillatas ratifico et confirmo. Item lego capellanis de Pranzayo, de Injambia et Beate Marie de Lezigniaco, et clericis ejusdem ville, duodecim libras ad emendum viginti solidos annui redditus, pro anniversario meo faciendo, et do eis licenciam acquirendi et emendi eos in feodis et retrofeodis meis. Item lego pauperibus leprosis de Pranzaio decem solidos ; item domibus elemosinariis de Pranzayo et Fontissitis, cuilibet viginti solidos semel reddendos ; item singulis sacerdotibus curatis archipresbiteratus de Lezigniaco duos solidos, et non curatis duodecim denarios. Ballium autem tocius terre mee et heredum meorum et eschestiarum, undecumque mihi aut heredibus meis cas provenire contigerit, volo et precipio quod habeat et teneat dominus Gaufridus de Lezigniaco, avunculus meus. Si autem ipsum mori contingeret antequam liberi mei ad etatem legittimam pervenirent, volo quod domina et karissima mater mea predictum ballium habeat et teneat, si sibi placuerit, et in ejus absencia vel morte, vel nisi sibi placuerit aut noluerit seu non poterit (sic ), volo quod dominus Guido, frater meus, ballium predictum habeat et teneat, si sibi placuerit, et in ejus absencia vel morte, vel nisi sibi placuerit aut noluerit seu non poterit, volo quod dominus Guido, avunculus meus, ballium predictum habeat et teneat, si sibi placuerit, et in ejus absencia vel morte, vel nisi sibi placuerit aut noluerit seu non poterit, volo quod dominus Karolus de Rupe Forti ballium predictum habeat et teneat, si sibi placuerit, et in ejus absencia vel morte, vel nisi sibi placuerit aut noluerit seu non poterit, volo quod dominus Aubertus Senescalli ballium predictum habeat et teneat eodem modo quo de aliis est predictum. Et quia de dilectione et fidelitate domini Gaufridi, avunculi mei predicti, ad plenum confido, volo quod capiat de proventibus et exitibus terre mee missiones et expensas universas quas faciet occasione ballii terre mee et heredum meorum et eschestarium mearum, nec de eis cum aliquo computare tenebitur in futurum. Et quicumque de aliis predictis ballium predictum tenuerit, volo quod habeat de proventibus et exitibus terre mee missiones et expensas universas quas faciet occasione ballii terre mee et heredum meorum, et computare tenebitur bis in anno cum executoribus meis, et illum conpotum sigillis executorum meorum seu duorum vel trium eorum sigillatum et auditum ratum habeo atque gratum, nec ego vel heredes seu successores mei alium conpotum ab eisdem exigere poterimus in futurum. Item volo quod testamentum patris mei compleatur per manus executorum meorum quantum ad me noverint pertinere. Item volo quod dos domine matris mee sibi libere et pacifice observetur in forma contenta in quadam littera quam a me habet, sigillo meo sigillatam. Item volo quod executores mei possint vendere annuatim de forestis et nemoribus meis sexcentas libratas, si ad executionem hujus testamenti mei complendam necessarium viderint expedire. Executione vero testamenti mei facta et completa, dictus Gaufridus avunculus meus, vel quicumque de aliis predictis ballium terre mee tenuerit, residuum proventuum et exituum terre mee ad utilitatem heredum meorum tenebitur reservare, hoc salvo quod dictus Gaufridus avunculus meus, si eum ballium habere contigerit, de omnibus missionibus et expensis et etiam de omnibus exitibus et proventibus tocius terre mee et eschestiarum mearum nemini rationem reddere tenebitur, immo volo quod ejus simplici dicto credatur, et nolo quod ad aliud per aliquem possit cogi ; alii vero volo quod faciant prout superius est expressum. Hujus autem testamenti mei executores constituo dominum Gaufridum de Lezigniaco, avunculum meum, et religiosum virum Heliam abbatem Nobiliacensem, dominum Petrum de Torçayo, dominum Aubertum Senescalli, dominum Symonem de Baudiranto et magistrum Arnaudum Fabri, volens et precipiens quod ad predicta exequenda ipsi habeant in manu et potestate sua omnes proventus et exitus tocius terre mee, de quibus ille qui tenebit ballium teneatur predictis executoribus respondere, et dictos proventus et exitus eis reddere, donec predicta omnia sint plenarie executa. Si autem hiis exequendis vel aliquibus istorum non possent vel non vellent insimul interesse, volo quod duo de illis ea nichilominus exequantur, non obstante absencia aliorum. Ut autem presens testamentum robur optineat firmitatis, feci illud sigillari sigillo meo in testimonium veritatis. Ad hec, preter predicta, revoco omnia testamenta mea prius facta, et volo quod istud solum habeat firmitatem, nisi illud in posterum revocarem, de eo in revocatorio expressam faciens mencionem. - Actum in vigilia Purificacionis Beate Marie, anno Domini M° CC° LX° nono.

Contenu :

Scellé en cire blanche, sur double queue de parchemin (Inventaire, n° 843).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//407
    • Original scellé | 5650 - 1269-70. 1er février. | Testamentum Hugonis de Lezigniaco, comitis Marchiœ . | In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Hugo de Lezigniaco, comes Marchie, Engolismi, et dominus Fulgeriarum,...