Document d'archives : Original scellé
5505 - Pamiers. 1269. 5 avril.
Litteroe prioris et conventus monasterii Sancti Antonini Appamiensis de castro...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5505 - Pamiers. 1269. 5 avril.
Litteroe prioris et conventus monasterii Sancti Antonini Appamiensis de castro Appamioe, quod Ludovico regi concessum fuerat, ab ejus successore, si rex interea decesserit, usque ad proefixum tempus tenendo .
In nomine Domini nostri, amen. Anno Incarnationis ejusdem M° CC° LX° VIIII°, nonis aprilis. Omnibus tam presentibus quam posteris fiat presentis scripti serie manifestum quod nos B. Ramundi, prior, totusque conventus monasterii Sancti Antonini Appamie, ordinis sancti Augustini, Tholosane diocesis, omnibus canonicis et singulis dicti monasterii qui interesse poterant et debebant prout moris est in nostro monasterio ad capitulum convocatis, reccolentes nos concessisse auctoritatem et licenciam specialem venerabili in Christo patri domino B., permissione divina abbati nostro, quod ipse possit ad tempus concedere excellentissimo principi domino Ludovico, Dei gratia regi Francorum, castrum Appamie et alia que inclite recordationis domino Ludovico, genitori ipsius domini regis, necnon et Rogerio de Fuxo, quondam comiti Fuxi, concessa fuerunt seu etiam comendata, ex certa scientia dicimus et profitemur nos concessionem hujusmodi taliter fecisse seu fieri intellexisse, quod si ante finem temporis, ad quod tempus ipsi domino regi predicta omnia conceduntur, eumdem dominum Ludovicum, quod advertat (sic ) Jhesus Christus Salvator omnium, mori contingeret, successor vel successores ejus tamen, reges Francorum, predictam concessionem et ea que in ea continebuntur et concedentur habeant usque ad finem temporis quiete et libere, juxta modum et formam concessionis que fiet presenti regi Francorum, qui nunc est, domino Ludovico. Et si forte alicui subtiliter intuenti videtur quod per auctoritatem et licenciam, quam eidem domino abbati concessimus, presens intentio, quam supra declaravimus, non possit elici nec haberi, nos ex certa scientia cum hoc publico instrumento jussu nostro facto damus et concedimus liberam potestatem sepedicto domino abbati quod ipse nomine suo, et nostro et monasterii, pactum expressum de predictis eidem domino regi faciat et facere valeat et conventionem specialem ; renunciantes specialiter et expressim et nominatim omnibus juribus et auxiliis facti et juris quibus renunciavimus in aliis instrumentis confectis per Arnaldum de Lifiaco notarium infrascriptum. Acta fuerunt hec in capitulo dicti monasterii, presente predicto domino abbate et predicta recipiente et acceptante, et presentibus canonicis et expressim consencientibus, scilicet predicto B. Ramundi priore claustrali, B. de Aura sacrista et cellarario, Ar. de Hospitali camarario, Guillelmo Borrelli infirmario, Ademario de Sancto Saturnino, Elia de Lauraco, magistro G. de Conigano, B. Segerii, P. de Montenesp[u]lo, P. Moiati, B. de Sancto Medardo, Ramundo Sancii, P. Resplandi, P. Garda, G. Vigerii, Guillelmo Tolsani, Estolto et Guillelmo de Mirapisce ; presentibus et ad hoc specialiter vocatis testibus, scilicet magistro Guillelmo Firmini, B. Guitardi, Astruco clerico, P. de Lana et B. Molas, presbyteris, et Mancipio de Tolosa, et me Arnaldo de Lifiaco, publico Appamie notario, qui de mandato predicti domini abbatis et conventus cartam istam scripsi. Et ad majorem predictorum omnium firmitatem et ad eorumdem fidem pleniorem habendam, nos predicti conventus presentem paginam sigillo nostri conventus fecimus sigillari.

Contenu :

Sceau du chapitre de Saint-Antonin de Pamiers, en cire blanche, sur cordelettes de chanvre (Inventaire, n° 7251).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//336
    • Original scellé | 5505 - Pamiers. 1269. 5 avril. | Litteroe prioris et conventus monasterii Sancti Antonini Appamiensis de castro Appamioe, quod Ludovico regi concessum fuerat, ab ejus successore, si rex interea decesserit, usque...