Document d'archives : Registre contemporain
5504 - Saint-Germain-en-Laye.
1269. Jeudi 4 avril.
Ludovicus IX rex potestati, consilio et communi...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5504 - Saint-Germain-en-Laye.
1269. Jeudi 4 avril.
Ludovicus IX rex potestati, consilio et communi Januensibus nuntios suos commendat, ad tractandum de navibus construendis vel conducendis Januam missos .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, dilectis suis potestati, consilio et communi Janue, salutem et dilectionem. Mittimus ad vos dilectos nostros Henricum de Campo Repulso clericum, Johannem Poilevilain militem, et Guillelmum de Mora servientem nostros, latores presencium, ad tractandum vobiscum et si necesse fuerit cum singularibus personis de vestro communi, de navibus, vasis et aliis conducendis, necnon et de galeis de novo faciendis fieri pro nostro passagio transmarino. Damus eciam eis plenariam potestatem et speciale mandatum conveniendi super hiis vobiscum et cum aliis de vestro communi secundum quod eis videbitur expedire, requirendi etiam a vobis sufficiens subsidium in galeis et in aliis oportunis, necnon petendi securitatem a vobis et singularibus personis de vestro communi cum quibus convenerint, et eam recipiendi pro nobis ac obligandi nos ad convenciones quas super premissis vobiscum et cum aliis de vestro communi fecerint observandas, ratum et gratum habituri quicquid per ipsos tres vel duos ex eis actum fuerit super premissis seu etiam procuratum, secundum quod in ipsorum litteris patentibus super hoc confectis invenerimus contineri. In cujus rei testimonium presentibus nostrum fecimus apponi sigillum. - Actum apud Sanctum Germanum in Laya, die jovis post octavam Pasche, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono.

Contenu :

Ces lettres de saint Louis sont insérées dans les lettres du 8 juin 1269, que nous donnons plus bas.
Publiées par Jal,Pacta naulorum, p. 556

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5504 - Saint-Germain-en-Laye. | 1269. Jeudi 4 avril. | Ludovicus IX rex potestati, consilio et communi Januensibus nuntios suos commendat, ad tractandum de navibus construendis vel conducendis Januam...