Document d'archives : Original scellé
5599 - 1269. novembre.
Guillelmi, Aniciensis episcopi, litterœ de compositione quœ inter ipsum et Alphonsum,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5599 - 1269. novembre.
Guillelmi, Aniciensis episcopi, litterœ de compositione quœ inter ipsum et Alphonsum, Pictaviœ et Tolosœ comitem, super feudo castri de Vissac intervenit .
Universis presentes litteras inspecturis frater Guillelmus, miseratione divina Aniciensis episcopus, salutem in Domino sempiternam. Notum sit omnibus quod cum feudum et jus feudi castri de Vissac et mandamenti ac pertinenciarum ejusdem, quod ad nos nomine ecclesie nostre Aniciensis pertinere dicebamus, quo feudo et jure feudi et possessione ipsius castri, mandamenti et pertinenciarum predictarum, serenissimus dominus Alfors, Dei gratia comes Pictavie et Tholose, indebite nos spoliaverat, nomine nostro et dicte ecclesie nostre petermus nobis restitucionem fieri predictorum, ipse dominus comes Pictavie et Tholose, saluti anime sue necnon juri suo et nostro volens pariter providere, inquisitionem super predictis per discretum virum magistrum Guillelmum Rufi, clericum suum, fecit fieri diligenter ; sed quia ex ipsa inquisitione aliqua dubia emergebant, amicabilem compositionem pro nobis et ecclesia nostra predicta de consilio et assensu capituli nostri Aniciensis, ex parte una, cum dicto domino comite, exaltera, fecimus in hunc modum : videlicet quod ipse nobis et ecclesie nostre restituit ipsum feudum et jus feudi in castro, mandamento et pertinentiis predictis, et nos in possessione et quasi feudi, in quaipse erat, nos nomine ecclesie nostre reduxit, ita quod domini dicti castri ad quos jus proprietatis ipsius castri, mandamenti et pertinentiarum predictorum dicitur pertinere, teneant in feudum a nobis et successoribus nostris, nomine dicte ecclesie, ipsum castrum cum ejusdem mandamento et pertinentiis, et nos successoresque nostri qui pro tempore fuerint episcopi Anicienses recognoscamus ratione feudi et juris feudi predictorum nos esse subditos et subjectos quantum ad temporalem jurisdictionem domino comiti predicto, ita tamen quod ipse dominus comes possit ratione dicti castri exercere jurisdictionem et facere justiciam in defectum nostrum et successorum nostrum, appellationes etiam recipere et de eis cognoscere, easque diffinire quando a nobis vel successoribus nostris nostram vel eorum curiam ad ipsum dominum comitem ratione dicti castri, mandamenti et pertinentiarum, quod est Claromontensis dyocesis, contigerit appellari ; hoc salvo quod dictus dominus comes recognitionem et jus recognitionis quam eidem facere debemus ratione dicti castri et mandamenti seu pertinentiarum ejusdem, non possit in aliquem transferre, nisi in universalem heredem suum seu dominum regem Francie. Hanc autem recognicionem faciemus nos et successores nostri, sine homagio et sine juramento, domino comiti seu ejus universali heredi, vel domino regi, seu senescallo suo, qui pro tempore fuerit in dyocesi Claromontensi, quotiens mutationem domini vel episcopi ex altera parte contigerit provenire. Quittamus etiam, pro nobis et ecclesia et successoribus nostris, si quid juris habebamus vel habere debebamus in proventibus, redditibus et exitibus exinde perceptis, seu in expensis illa occasione factis, vel dampnis propter hoc nobis vel ecclesie nostre datis, domino comiti supradicto. Ad hec nos capitulum predictum composicionem et quittationem predictas ratas et gratas habentes, ipsas cum omnibus et singulis contentis in eis que superius exprimuntur specialiter approbamus, renuntiantes in omnibus et singulis supradictis nos episcopus et capitulum predicti beneficio restitutionis in integrum, excepcioni doli et in factum et omni privilegio impetrato seu impetrando in favorem ecclesie indulto seu indulgendo, omnique etiam juri canonico et civili, quo contra predicta vel aliquid de predictis venire possemus vel in aliquo nos tueri. In quorum testimonium et munimen presentes litteras sigillorum nostrorum fecimus impressione signari. - Datum anno Domini millesimo CC° LX° nono, mense novembri.

Contenu :

Scellé de deux sceaux en cire verte, sur cordelettes de chanvre :
1° A gauche, sceau de Guillaume, évêque du Puy (Inventaire, n° 6824).
2° A droite, sceau du chapitre de Notre-Dame du Puy (Inventaire, n° 7285).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//313
    • Original scellé | 5599 - 1269. novembre. | Guillelmi, Aniciensis episcopi, litterœ de compositione quœ inter ipsum et Alphonsum, Pictaviœ et Tolosœ comitem, super feudo castri de Vissac intervenit . | Universis presentes litteras...