Document d'archives : Registre contemporain
5522 - Gênes. 1269. 30 mai
Henrici Aurioe et Johannis de Monjardino, Januensium, litteroe de quadam...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5522 - Gênes. 1269. 30 mai
Henrici Aurioe et Johannis de Monjardino, Januensium, litteroe de quadam navi ad opus Ludovici IX regis construenda.
LITTERA HENRICI AURIE ET JOHANNIS DE MONJARDINO SUPER CONSTRUCTIONE CUJUSDAM SALANDRINI.
In nomine Domini, amen. Nos Henricus Aurie et Johannes de Monjardino, quisque nostrum in solidum, promittimus et convenimus vobis dominis Johanni Pissavilano (sic ) militi, magistro Henrico de Campo Repulso et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus serenissimi regis Francie, stipulantibus nomine et vice ipsius domini regis, quod faciemus sive fieri et construi faciemus presencialiter pro felici passagio domini regis in Sancto Petro de Arena ad nostras proprias expensas sallandrium unum de manerie et mensuris infrascriptis : videlicet longum per carenam (ms  : tarenum) cubitorum viginti octo et dimidii, et de roda in rodam cubitorum quadraginta unius, et altum in sentina ad rectam lineam palmorum decem et dimidii, et aperiet palmos viginti sex et dimidium, et altum in cooperta palmorum novem (ms  : nomine), et in orlo palmorum quinque et dimidii ; et habebit talamum ad popam et ad prodam bonum et decentem ; et habebit arborem de proda grossam palmorum septem et longam cubitorum triginta duorum, et arborem de medio crosam (sic ) palmorum sex et longam cubitorum viginti novem ; et habebit pecias septem antenarum, ancoras tresdecim de cantariis quinque minus quarta pro qualibet, cotoni novi velas quinque, barcham de palascarmo et gonxdolam furnitas remis et centanaria octuaginta sarcie commisse canabis, et tot vegetes que erunt capacitatis metretarum sexcentarum aque, et stabularias pro equis, et restos sub pedibus equorum, et habebit marinarios viginti quinque et pueros tres, computato nauta uno. Et dictum sallandrum de dictis mensuris et cum omnibus aliis et singulis suprascriptis ipsi sallandro necessariis conducemus et consignabimus vobis predictis ambaxatoribus nomine et vice domini regis vel de mandato ipsius in portu de Aquis Mortuis, usque dies octo mensis madii proximi quod erit anno currente millesimo ducentesimo L[XX], scilicet sanum et stagnum et completum coopertis, castello et omnibus aliis rebus predictis, et demum specialiter cum effectu omnium rerum necessariarum ipsi ligno pro dicto passagio ad bonum intellectum, sicut expedit habere lignum transfretans in passagio ultra mare cum equis et pelegrinis, et tali modo ut superius, dictum lignum vobis ambaxatoribus predictis promittimus habere paratum et conductum ad dictum locum de Aquis Mortuis usque ad dictum terminum. Insuper promittimus et convenimus vobis dictis ambaxatoribus quod honerabimus seu honerari faciemus ad nostras expensas in dicto ligno omnes res illas quas vobis et domino regi in ipso apponere placuerit, et quod non honerabimus nec honerari faciemus in dicto ligno aliquas res absque vestra scientia et mandato vel nuncii domini regis. Item promittimus et convenimus vobis quod jurabimus et jurare faciemus nostros marinarios salvare et custodire bona fide dominum regem et totam gentem suam et omnes res suas, et obedire ipsi domino regi seu ejus nuncio in omnibus, et complere viagium quod dominus rex facere voluerit. Et predicta omnia et singula ac infrascripta vobis dictis ambaxatoribus dicto nomine promittimus attendere, complere et observare, pro precio seu mercede librarum mille septingentarum turonensium, quas proinde nobis dare debetis et de quibus jam habuisse et recepisse confitemur mille libras turonensium ; renunciantes excepcioni non numerate pecunie et non recepte, doli mali, condictione (sic ) sine causa et omni alii juri. Et residuum dicti pretii, videlicet libras septingentas turonensium, nobis dare debetis seu dari facere tenemini infra dies octo postquam dictum sallandrum aplicuerit in Aquis Mortuis. Insuper ex pacto incontinenti apposito promittimus et convenimus vobis dictis ambaxatoribus quod, ex quo dictum sallandrum de mandato domini regis vel ejus nuntii separatum fuerit de dicto loco de Aquis Mortuis, et voluntas fuerit domini regis vel ejus nuncii quod dictum lignum aplicare debeat ad aliquam insulam vel portum, vel ad alium locum, pro habendo consilio vel pro expectando gentem Domini regis, quod illuc cum dicto ligno ire teneamur et ibi expectare, et si necesse fuerit ibi discargare res et equos qui erunt in ipso ligno, et ipsas res et equos iterum reducere seu reduci facere in dicto ligno, et dictas res honerare et exhonerari facere teneamur, et intelligatur usque ad ripam seu litus maris. Si forte contingeret dictum dominum regem vel ejus nuntium dictum sallandrum ibidem tantum detinere, quod oporteret quod yemaret, quod occasione illius yemacionis dabitis et solvetis nobis, seu solvi et dari facietis in ipso loco libras sexcentas octuaginta turonensium ultra dictas libras mille septingentas. Insuper eciam promittimus et convenimus vobis dictis ambaxatoribus quod in dicto loco dictum lignum iterum honerabimus seu honerari faciemus omnibus rebus que vobis placuerint ad voluntatem domini regis, et deinde cum dicto ligno et marinariis ibimus ad illum locum ad quem placuerit domino regi vel ejus mandato et ibi exhonerabimus, si necesse fuerit, dictum lignum, ut dictum est. Et postquam equi de ipso ligno exhonerati erunt in terra in ipso loco, promittimus ibi stare et expectare cum ipso ligno per mensem unum, faciendo servicium domini regis, sicut de ipsius voluntate processerit, usque dictum terminum. Et si infra illum mensem voluntas fuerit domini regis vel ejus consilii transferendi se et gentem suam ad alium locum in eadem regione, quod teneamur iterato equos et gentes et res omnes que ibi de ipso ligno exhonerate erunt rehonerare seu rehonerari facere et reduci in dictum lignum, et deinde ire cum ipso ligno et honere ad alium locum in eadem regione quo placuerit domino regi, et ibidem exhonerare ipsum lignum omnibus pertinentibus domino regi et genti sue, ut dictum est ; et postea nobis liceat deinde abire cum dicto ligno, quo voluerimus, salvo etiam quod in dicto ligno personaliter ire non teneamur si noluerimus, sed possimus alium constituere loco nostri sufficientem. Predicta omnia et singula promittimus vobis dictis ambaxatoribus, stipulantibus nomine et vice domini regis, attendere, complere et observare, seu attendi, compleri et observari facere, et in nullo contravenire, alioquin penam dupli totius dicti nauli vobis stipulantibus promittimus, pro qua pena et predictis omnibus observandis vobis dicto nomine omnia bona nostra habita et habenda pignori obligamus, renunciantes privilegio fori, quod ubique nos et nostra convenire et detinere possitis. Insuper pro predictis Enrico et Johanne versus dictos ambaxatores de predictis omnibus attendendis et observandis sollempniter intercesserunt et se principaliter obligarunt, quilibet eorum in solidum, Nicholaus quondam Manuelis Aurie, Symon Aurie, Obertinus Petri Aurie et Bonitolus Bonitus, et renunciaverunt juri de principali, epistole divi Adriani, beneficio nove constitucionis de duobus reis (ms  : rebus), privilegio fori et omni juri, per que possent contra dominum regem in aliquo se tueri. Versa vice nos predicti Johannes, Enricus et Guillelmus, nuncii et ambaxatores dicti domini regis, prout de ipsa ambaxaria constat per litteras ipsius domini regis sigillo pendenti ipsius munitas, quarum tenor talis est : Ludovicus, Dei gratia Francorum rex,etc. (Sequuntur litteroe Ludovici IX regis, datoe apud Sanctum Germanum in Laia, die jovis post octabam Pasche, anno 1269 ; vide supra, n° 5504), pro mittimus et convenimus vobis dictis Henrico et Johanni, nomine et vice dominis regis Francorum, vobis dare et solvere et facere et curare ita et sic quod dominus rex dabit et solvet vobis residuum dicti pretii, videlicet libras septingentas turonensium, in Aquis Mortuis, infra dies octo postquam ibi aplicueritis cum dicto ligno ; et dictas libras sexcentas octuaginta turonensium similiter, si condictio evenerit quod dictum lignum yemaret ibidem de mandato domini regis vel ejus nuncii seu facto ipsius domini regis, ut superius dictum est, ultra dictum precium. Que omnia et singula supradicta, nomine et vice dicti domini regis et pro ipso domino rege, promittimus vobis dictis nominibus stipulantibus attendere, complere et observare, et attendi, compleri et observari facere bona fide, ut supra, et in nullo contravenire. - Actum Janue, in domo Guillelmi de Turri, presentibus testibus vocatis et rogatis : Petro Aurie, Andrea Mallono et Belmustino Lercario, anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo LX° nono, indyctione undecima, die trigesima madii, inter terciam et nonam.
Ego Marinus de Monte Rosato, notarius, rogatus scripsi.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5522 - Gênes. 1269. 30 mai | Henrici Aurioe et Johannis de Monjardino, Januensium, litteroe de quadam navi ad opus Ludovici IX regis construenda. | LITTERA HENRICI AURIE ET JOHANNIS DE MONJARDINO SUPER...