Document d'archives : Minute en parchemin
5736 - Sans date. Avant le 25 août 1270.
Libellus a burgensibus de Niorto Alphonso comiti porrectus, de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Minute en parchemin
5736 - Sans date. Avant le 25 août 1270.
Libellus a burgensibus de Niorto Alphonso comiti porrectus, de damno quod ex translatione nundinarum incurrunt .
Dicimus nos de Niorto, quorum erant proventus et redditus mercati et nundinarum de Niorto, quod non licuit domino comiti Pictavie, salva sua reverentia, dictum mercatum nec nundinas predictas alias transferre nec sibi apropriare, quia locus et platee ubi erant nundine et mercatum predictum ab antiquo fuerunt antecessoribus nostris et heredibus eorumdem concesse a principe terre libere et inmunes, ad faciendum ibidem mercatum et nundinas, et nichil in eisdem sibi retinuit princeps, nisi deffensionem et tuicionem et vendam et pedagium ; et alios proventus dicti mercati et nundinarum antecessoribus nostris et nobis post ipsos dimisit et concessit, quod parati sumus probare, tam per famam publicam et per explecta nostra et usus nostros, quam per longissimam possessionem nostram continuam et pacificam, cum per diuturnitatem temporis aliter per testes probari non possit, et antecessores nostri et nos post ipsos hoc modo usi fuimus continue et explectavimus pacifice per longissimum tempus, videlicet a tempore Henrici illustris regis Anglie usque ad hec tempora, quod fieri non possit, nisi concessione principis hoc factum fuisset, quia solus princeps mercatum et nundinas predictas constituere potuit in loco ubi erant, et concedere antecessoribus nostris, et nobis post ipsos, proventus mercati predicti et nundinarum predictarum, prout superius [est] expressum, quia aliter proventus mercati et nundinarum predictarum non potuissemus percipere vel habere nec nos nec antecessores nostri per tantum tempus, nisi hoc principi placuisset. Et etiam antecessores nostri et nos post ipsos hoc modo usi fuimus, possedimus et explectavimus tempore domini Philipi, illustris regis Francie, tune domini Pictavie, et per multa tempora ante ipsum et postea usque modo, pacifice et quiete. Et si dicatur quod mercatum et nundine predicte erant domini comitis, et ideo potuit ea transferre ubi voluit, verum est quod sue erant quantum ad ea que ibidem percipiebat, videlicet quantum ad vendam et pedagium et quantum ad defencionem. Fundamenta vero et loca et edificia supraposita, in quibus fiebant nundine et mercatum, nostra erant propria et libera, et quicquid ex eis ex loquacione eorum proveniebat nostrum erat tam ex concessione principis, ut supradictum est, quam ex longissima possessione nostra pacifica et continua et perscripcione (sic ) et consuetudine approbata. Et sic possedimus et usi fuimus et explectavimus, antecessores nostri et nos, pacifice et quiete, scientibus dominis Pictavie et ballivis eorum qui antiquitus fuerunt usque ad hec tempora, quia hoc ignorare non potuerunt. Et quia dominus comes ex sua voluntate dictum mercatum et nundinas de novo alias transtulit seu transferri fecit, videlicet in locum in quo modo sunt, nos dampnificati sumus in trecentis libris quolibet anno, de quibus supplicamus et petimus nobis fieri emendam, videlicet cuilibet nostrum secundum quod ibidem habebat, maxime quia dominus comes predictus in novitate sua, quando factus fuit comes, et pater suus bone memorie dum viveret, et frater suus qui modo regnat, confirmaverunt et concesserunt antecessoribus nostris et nobis sui gratia omnes usus nostros et consuetudines et libertates et donaciones, prout eas habebamus et tenebamus temporibus domini Henrici et domini Ricardi illustrium regum Anglie, quod probare possumus per litteras eorumdem. Similiter nos religiosi et presbyteri et clerici petimus nobis emendam fieri super annuis legatis nobis a decedentibus sive morientibus de Niorto diu est factis, pro anniversariis faciendis quolibet anno pro eis et missis celebrandis, que legata nobis fuerunt assignata ab eisdem in foro et nundinis supradictis usque ad quadraginta libras annui redditus, quas per longa tempora habuimus et percepimus in mercato et nundinis predictis usque modo ; et hec petimus racionibus supradictis.

Contenu :

Saint Louis étant indiqué, dans cette pièce, comme régnant encore, nous avons la certitude qu'elle est antérieure à l'été de 1270. Elle est postérieure à 1241, date à laquelle Alphonse de France a été fait comte de Poitiers. Des dépenses furent faites par le comte, en 1257, pour couvrir la halle de Niort (J. 192, n° 20) ; mais on n'en saurait conclure que la présente pièce soit de cette année.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//190/b
    • Minute en parchemin | 5736 - Sans date. Avant le 25 août 1270. | Libellus a burgensibus de Niorto Alphonso comiti porrectus, de damno quod ex translatione nundinarum incurrunt . | Dicimus nos de Niorto, quorum erant proventus et...