Document d'archives : Original scellé
5658 - 1269-70. Mars.
Officialis Carnotensis notum facit coram ipso Aaliciam, comitissam Blesensem et dominam...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5658 - 1269-70. Mars.
Officialis Carnotensis notum facit coram ipso Aaliciam, comitissam Blesensem et dominam de Avesnis, recognovisse quod Johannes, comes Blesensis et dominus de Avesnis, maritus ipsius, mille libras turonensium annui reditus super terris de Braia et de Ponte Arsy ei concesserit, quamdiu matrimonium inter cos constaret percipiendas. Quum insuper idem comes eidem Aaliciæ ad ordinandum suum testamentum mille quingentas libras turonensium deducto ære alieno contulerit, nuntiat dicta comitissa se, in præmissorum recompensationem, memorato conjugi suo et ejus heredibus in perpetuum totam partem quittavisse ad se contingentem in omnibus acquiramentis, acquisitionibus seu conquestis factis et faciendis a dicto comite seu ab eisdem communiter, etc. "Et nos ad peticionem ipsius domine presentibus litteris sigillum curie Carnotensis una cum sigillo dicte comitisse duximus apponendum. - Datum anno Domini millesimo CC° LX° nono, mense martii."

Contenu :

Scellé de deux sceaux en cire verte, sur doubles queues :
1° A gauche, sceau de l'officialité de Chartres (Inventaire, n° 6973).
2° A droite, sceau d'Alix, comtesse de Blois et dame d'Avesnes (Inventaire, 962).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//174
    • Original scellé | 5658 - 1269-70. Mars. | Officialis Carnotensis notum facit coram ipso Aaliciam, comitissam Blesensem et dominam de Avesnis, recognovisse quod Johannes, comes Blesensis et dominus de Avesnis, maritus ipsius,...