Document d'archives : Original scellé
5416 - Viterbe. 1268. 9 octobre.
Clemens IV Blancoe, Ludovici IX regis filioe, concedit ut cum primogenito...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5416 - Viterbe. 1268. 9 octobre.
Clemens IV Blancoe, Ludovici IX regis filioe, concedit ut cum primogenito regis Castelloe, minore annis, matrimonium licite contrahat .
Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilecte in Christo filie Blance, nate carissimi in Christo filii nostri.. regis Francie illustris, salutem et apostolicam benedictionem. Attendentes quod, si inter filios carissimorum in Christo filiorum.. Francie et.. Castelle ac Legionis regum illustrium contrahantur federa matrimonii et pacis vincula conserventur, possunt populo christiano multa exinde comoda provenire, auctoritate tibi presentium indulgemus ut tu et dilectus filius nobilis vir.. primogenitus ipsius regis Castelle ac Legionis, cum idem primogenitus ita proximus fuerit pubertati, quod ad hoc quatuor menses tantummodo sibi desint, matrimonium ad invicem contrahere valeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. - Datum Viterbii, VII idus octobris, pontificatus nostri anno quarto.

Contenu :

Bulle de Clément IV, sur lacs de soie rouge et jaune.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//435
    • Original scellé | 5416 - Viterbe. 1268. 9 octobre. | Clemens IV Blancoe, Ludovici IX regis filioe, concedit ut cum primogenito regis Castelloe, minore annis, matrimonium licite contrahat . | Clemens episcopus, servus servorum...