Document d'archives : Original scellé
5426 - 1268. Jeudi 22 novembre.
Johannis de Nemosio, canonici Turonensis, litterœ de reditu, quem ipsius...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5426 - 1268. Jeudi 22 novembre.
Johannis de Nemosio, canonici Turonensis, litterœ de reditu, quem ipsius patri Ludovicus VIII concesserat, cujusque partem, sibi competentem, Johanni Latimerio vendit .
Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes de Nemosio, canonicus Turonensis, salutem in Domino. Notum facimus quod nos vendidimus nobili viro Johanni Latimerio, militi, et heredibus suis novem libras parisiensium annui redditus, quas habebamus et percipiebamus annuatim ad Templum ad festum Ascensionis Domini, pro parte nostra quam habebamus in centum libris parisiensium, quas Ludovicus illustrissimus rex Francorum quondam dederat defuncto Philipo, patri nostro, ad recipiendum in cofris suis ad dictum Templum sibi et heredibus suis, pro centum libris parisiensium nobis quitis, de quibus centum libris parisiensium tenemus nos pro pagatis, promittentes quod nos contra venditionem predictam nec per nos nec per alium veniemus in futurum, et quod dictam venditionem contra omnes garantizabimus, nisi erga regem ; et quantum ad rectam guarandiam ferendam omnia bona nostra, mobilia et inmobilia, presencia et futura, dicto Johanni Latimerio, militi, et ejus heredibus obligamus. In cujus rei memoriam presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari. - Datum anno Domini M° CC° sexagesimo octavo, die jovis ante festum Beati Clementis, mense novembri.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de Jean de Nemours (Inventaire, n° 7828). Au dos, une analyse contemporaine ; "c'est des IX livres que mesires Jehanz de Nemos vendit." Une copie de cette charte se trouve insérée dans des lettres patentes de saint Louis qu'on verra plus bas.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//175
    • Original scellé | 5426 - 1268. Jeudi 22 novembre. | Johannis de Nemosio, canonici Turonensis, litterœ de reditu, quem ipsius patri Ludovicus VIII concesserat, cujusque partem, sibi competentem, Johanni Latimerio vendit . |...