Document d'archives : Copie ancienne
5453 - 1268. Mardi 4 décembre.
Alfonsi comitis litteroe ad senescallum Ruthenensem ne Oliverium de Mieus ab...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie ancienne
5453 - 1268. Mardi 4 décembre.
Alfonsi comitis litteroe ad senescallum Ruthenensem ne Oliverium de Mieus ab Obazinoe abbate super feudis in causam trahi patiatur .
Alfonsus, filius regis Francie, comes Pictavie et Tholose, dilecto et fideli suo senescallo Ruthenensi salutem et dilectionem. Ex parte Oliverii de Mieus, militis, nobis insinuatum extitit conquerendo quod abbas de Obezine, in Lemozinio, ipsum trahit in causam et trahi facit coram diversis judicibus ecclesiasticis super feudis que a nobis tenet, sicut dicit, in ipsius militis et nostri prejudicium, ut dicitur, et gravamen et nostri feudi seu dominii diminutionem. Unde vobis mandamus quatinus, visa peticione sua, si super aliquibus de nostro feudo et ad nostram jurisdictionem spectantibus ipsum Oliverium a dicto abbate in causam coram judicibus ecclesiasticis trahi perpenderitis, dictum abbatem necnon et judices coram quibus ipsum trahi noveritis ex parte nostra cum instancia requiratis seu requiri faciatis ut a dictis vexacionibus indebitis desistere debeant et cessare. Quod si requisiti facere noluerint, religiosum virum et fidelem nostrum abbatem Moysiacensem, conservatorem privilegiorum nobis a Sede Apostolica indultorum, super hoc requiratis vel requiri faciatis ut super hoc apponet (sic ) consilium quod fore noverit opportunum. - Datum die martis ante festum Sancti Nicholai hyemalis, anno Domini M° CC° LX° octavo.

Contenu :

Analyse : "Senescallo Ruthenensi pro Oliverio de Mieu milite."

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//317
    • Copie ancienne | 5453 - 1268. Mardi 4 décembre. | Alfonsi comitis litteroe ad senescallum Ruthenensem ne Oliverium de Mieus ab Obazinoe abbate super feudis in causam trahi patiatur . | Alfonsus, filius regis Francie, comes...