Document d'archives : Original scellé
5612 - 1269. Décembre.
Rogerii de Biterri litterœ de mutuo sibi a rege facto super vadiis quœ ipsi ratione...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5612 - 1269. Décembre.
Rogerii de Biterri litterœ de mutuo sibi a rege facto super vadiis quœ ipsi ratione passagii transmarini solvenda sunt .
Rogerius de Bitteri, miles, filius quondam domini Trencavelli dicti vicecomitis Biterrensis, universis presentes literas inspecturis salutem et dilectionem. Notum facimus universis quod nos mutuo recepimus in presenti parlamento Parisius ab excellentissimo domino nostro Ludovico, Dei gratia rege Francorum illustri, super vadiis nostris proximi passagii transmarini, ducentas libras turonensium, de quibus nos habemus pro paccatis, renunciantes exceptioni peccunie non numerate, promitentes quod si contigerit quoquo casu nos non facere dictum passagium cum numero sex militum et quatuor balisteriorum, prout sumus eidem domino regi obligati, predictas ducentas libras ad suum sumonimentum vel sui mandati ei persolvemus bona fide, sub obligatione totius terre nostre et omnium bonorum et sub religione jurisjurandi quod super sancta Dei euvangelia corporaliter tacta prestitimus in presenti. In cujus rei testimonio presentes literas nostro sigillo communimus. - Actum Parisius, mense decembri, anno Domini M° CC° sexagesimo nono.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de Roger de Béziers (Inventaire, n° 762).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Original scellé | 5612 - 1269. Décembre. | Rogerii de Biterri litterœ de mutuo sibi a rege facto super vadiis quœ ipsi ratione passagii transmarini solvenda sunt . | Rogerius de Bitteri, miles, filius quondam domini Trencavelli...