Document d'archives : Original scellé
5720 - 1270. Juin.
Philippus, Sabaudiœ et Burgundiœ comes, notum facit Thomam et Amedeum, nepotes ipsius,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5720 - 1270. Juin.
Philippus, Sabaudiœ et Burgundiœ comes, notum facit Thomam et Amedeum, nepotes ipsius, castrum Cabur[ri] a communi Astensi recepisse, quod dicti Astenses pro pecunia penes Margaritam Franciœ reginam retenta tenebant .
Nos Ph[ilippus], Sabaudie et Burgundie comes, notum facimus universis quod dilecti nepotes nostri Thomas et Amedeus, filii et heredes domini Thome quondam de Sabaudia, comitis, karissimi fratris nostri, de voluntate et consensu nostro habuerunt et receperunt a communi et universitate civitatis Astensis castrum Cabur[ri] de Plano, in Pedemonte, quod tenebant dicti Astenses pro decem milibus librarum turonensium, que remanserant penes dominam Margaretam, Dei gratia serenissimam dominam reginam Francie, de pecunia dictorum Astensium olim in Francia arestata, receptionem cujus castri nos ratam habemus et acceptam, et dictum castrum habemus pro recepto. Concedimus etiam et placet nobis quod dicta decem milia librarum turonensium non detineantur. In cujus rei testimonium sigillum nostrum et sigilla dictorum nepotum nostrorum presentibus jussimus apponi in testimonium veritatis. Nos vero predicti Thomas et Amedeus, confitentes dictum castrum a dictis Astensibus recepisse, supplicamus domino nostro Ludovico, Dei gratia serenissimo Francorum regi, quod dictis Astensibus reddi et restitui faciat predictam pecunie quantitatem. In cujus rei testimonium sigilla nostra cum sigillo karissimi domini et patrui nostri domini Ph[ilippi], Sabaudie et Burgundie comitis, presentibus duximus apponenda. - Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, mense junii.

Contenu :

Scellé de trois sceaux en cire blanche, sur doubles queues :
1° A gauche, sceau de Philippe de Savoie, fragment.
2° Au milieu, sceau de Thomas de Savoie, fils de Thomas, comte de Savoie.
3° A droite, sceau d'Amédée de Savoie (Inventaire, n° 11647).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//501
    • Original scellé | 5720 - 1270. Juin. | Philippus, Sabaudiœ et Burgundiœ comes, notum facit Thomam et Amedeum, nepotes ipsius, castrum Cabur[ri] a communi Astensi recepisse, quod dicti Astenses pro pecunia penes Margaritam Franciœ...