Document d'archives : Original scellé
5583 - 1269. 13 octobre.
Charta qua Roncelinus de Fos, magister domorum militioe Templi in Provincia,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5583 - 1269. 13 octobre.
Charta qua Roncelinus de Fos, magister domorum militioe Templi in Provincia, Arnulfum de Curia Faraudi, regis nomine recipientem, de silva de Portu investit .
Noscant universi presentes pariter et futuri quod, cum dominus Arnulfus de Curia Faraudi, miles domini regis Francie, significasset fratri Roncelino de Fos, magistro domorum milicie Templi in Provincia, quod sylva de Portu, cum terris, pasqueriis et aquis et ejus pertinentiis, prout confrontantur in quodam instrumento confecto per manum Poncii Esparverii, notarii publici de Lunello, esset necessaria dicto domino regi Francie, dictus vero dominus magister Templi respondendo dixit de consensu fratrum suorum, videlicet fratris Petri R[amun]di, preceptoris domus milicie Templi de Sancto Egidio, et fratris Lamberti Cambrerii, ejusdem domus, et fratris Petri Girardi, militis, et fratris Petri Alamandini, preceptoris domus Templi Montispessulani, et fratris Fredoli, preceptoris domus Templi de Lunello, quod dictam sylvam cum terris et aquis et ejus pertinentiis tradebat seu quasi tradebat dicto domino Arnulfo, nomine domini regis, ad voluntatem dicti domini regis faciendam, sive ex causa venditionis seu permutationis vel donationis vel alio modo quo dicto domino regi placebit, et de dicta sylva cum terris et aquis, et aliis pertinentiis dictum Arnulfum nomine dicti domini regis investivit, et tradidit eidem Arnulfo baculum quem ipse magister habebat et defferebat pro vestitura. Ad hec nos Arnulfus predictus, nomine dicti domini regis, predictam sylvam cum terris et aquis et ejus pertinentiis in vestituram ejusdem a vobis domino magistro predicto recipimus ad voluntatem domini regis in omnibus faciendam. Et ad predictorum majorem firmitatem dominus Arnulfus et dominus magister Templi predicti presentes litteras sigillorum suorum munimine roborarunt, anno Domini M° CC° LXVIIII°, tertio idus octobris.

Contenu :

Charte partie par ABC, scellée de deux sceaux : 1° A gauche, sceau du précepteur du Temple en Provence (Inventaire, n°9870), en cire verte, sur cordon de chanvre. 2° A droite, sceau d'Arnoul de Courféraud (Inventaire, n°1933), en cire rouge, sur cordon de même couleur.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//732/a
    • Original scellé | 5583 - 1269. 13 octobre. | Charta qua Roncelinus de Fos, magister domorum militioe Templi in Provincia, Arnulfum de Curia Faraudi, regis nomine recipientem, de silva de Portu investit . | Noscant universi...