Document d'archives : Registre contemporain
5523 - Gênes. 1269. 30 mai
Guigenzonis dicti Comitis, de Naulo, litteroe de quadam nave ad opus...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Registre contemporain
5523 - Gênes. 1269. 30 mai
Guigenzonis dicti Comitis, de Naulo, litteroe de quadam nave ad opus Ludovici IX regis construenda.
LITTERA GUIGENÇONIS DICTI COMITIS SUPER FACTIONE SALLANDRINI UNIUS SEU CONSTRUCTIONE.
In nomine Domini, amen. Ego Guige[n]zonus dictus Comes, de Naulo, promitto et convenio vobis dominis Johanni Pillavillano, militi, magistro Enrico de Campo Repulso et Guillelmo de Mora, nunciis et ambaxatoribus (ms  : ambaxacionis) serenissimi regis Francorum, stipulantibus nomine et vice ipsius domini regis, quod presencialiter faciam seu fieri faciam ad meas expensas pro folici passagio dicti domini regis sallandrium unum ... sive in Naulo, de manerie et mensuris infrascriptis, videlicet longum per carinam cubitorum viginti octo et dimid[ii], et de roda in rodam cubitorum quadraginta inius, et altum in sentina ad rectam lineam palmorum undecim ; et apperiet palmos viginti septem, et erit altitudinis in cooperta palmorum novem, et in orlo palmorum sex ; et habebit talamum ad popam et prodam bonum et decentem ; et habebit arborem de proda crossam palmorum septem et quart[i] et longam cubitorum triginta trium, et arborem de medio crossam palmorum sex et quart[i] et longam cubitorum triginta ; et habebit pecias septem antenarum et ancoras (ms  : antenas) tresdecim de cantariis quinque, m[inus] quart[o] pro qualibet, velas cotoni quinque bonas et decentes(ms  : tercentes), barcham de palascarmo et gonxdolam furnitas, et octoaginta centanaria sarcie nove canabis commisse, et marinarios viginti quinque, et pueros tres, computato nautauno, et tot vegetes que erunt capacitatis metretarum sexcentarum aque, et stabularias pro equis, et restos sub pedibus equorum ipsorum. Et dictum sallandrum (ms  : dallandrum) sive navem de dicta manerie et mensuris, et cum omnibus et singulis suprascriptis et necessariis ipsi ligno, conducam et consignabo vobis predictis ambaxatoribus (ms  : ambacionibus) nomine et vice domini regis vel mandato ipsius in portu de Aquis (ms  : Equis) Mortuis, usque dies octo intrante maio qui erit anno currente M° CC° LX° nono, sanam et stagnam et conpletam coopertis, castello et omnibus aliis rebus predictis sibi necessariis, et demum specialiter cum effectu omnium rerum necessariarum ipsi ligno ad bonum intellectum, sicut expedit habere,etc . (Quoe sequuntur iisdem fere verbis constant, quibus aliae litterae in simili casu scriploe .) Insuper pro predicto Guigenzono versus dictos ambaxatores de (ms  : a) predictis omnibus attendendis et observandis sollempniter intercesserunt et se principaliter obligarunt, quilibet eorum in solidum, Guillelmus Daniel, Philipus de Bernizono, Oddinus de Guasco et Jacobus Alpanus ; et renunciaverunt,etc . (Adsunt litteroe Ludovici IX regis, apud Sanctum Germanum in Laia, die jovis post octabam Paschoe, anno 1269,datoe ; v. supra, n° 5504.) Actum Janue, in domo Guillelmi de Turri, presentibus testibus vocatis et rogatis Babilano Aurie, Belmustino Lercario, Guillelmo predicto ( ?) et Johanne Metifoco, anno dominice nativitatis M° CC° LX° VIIII° indictione XI, die tricesima madii, inter nonam et vesperas.
Ego Marinus de Monte Rosato, notarius, rogatus scripsi.

Contenu :

Publiée par Jal,Pacta naulorum, p. 579.
Le texte de cette pièce est très incorrect ; une lettre de teneur semblable, beaucoup plus satisfaisante dans sa forme, se trouve dans le même recueil, à la date du 31 mai 1269 ; voir le n° 5525.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//456
    • Registre contemporain | 5523 - Gênes. 1269. 30 mai | Guigenzonis dicti Comitis, de Naulo, litteroe de quadam nave ad opus Ludovici IX regis construenda. | LITTERA GUIGENÇONIS DICTI COMITIS SUPER FACTIONE SALLANDRINI UNIUS SEU...