Document d'archives : Deux originaux scellés
5691 - Viterbe. 1270. 15 mai.
Cardinalium litterœ ad Ludovicum IX regem de Ecclesia Grœca ad unitatem...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Deux originaux scellés
5691 - Viterbe. 1270. 15 mai.
Cardinalium litterœ ad Ludovicum IX regem de Ecclesia Grœca ad unitatem Ecclesiœ Romanœ revocanda .
Miseratione divina episcopi, presbyteri et diaconi sacrosancte Romane Ecclesie cardinales excellenti et magnifico principi carissimo ejusdem Ecclesie filio domino L[udovico], regi Francorum illustri, salutem in Domino. Inter cetera que in vobis tanquam in christianissimo principe dignis Domino laudibus attollenda recti judicii censura dijudicat, singularem vestrum zelum ad incrementa fidei orthodoxe considerationis oculis intuentes, in vocem exultationis et confessionis erumpimus, et exultantes in Domino ac ejus beneficia confitentes, ipsi super hoc vitulum labiorum exolvimus, a quo vobis credimus pia miseratione concessum ut et alias affluenter caritatis ubera in pietatis opera effundatis, et pro defensione ipsius fidei quasi abnegantes totaliter vosmetipsos, ad id vos, vestros et vestra promptitudine spontanea exponendo, sic vos specialem exhibeatis defensorem ipsius et in ejus dilatatione ministrum, quod laudabilium evidentia satagitis operum eidem fidei non solum filios ab initio alienos unire, sed et per erroris devium alienatos ab ipsa vestre sollicitudinis studio ad ejus reducere unitatem, sicut Terre Sancte negocium auspiciis Deo auctore felicibus per vos tam potenter assumptum et porrecta nobis ex parte vestra super Grecorum reconciliatione petitio liquido protestantur. Nuper etenim religiosis viris fratribus Eustachio de Atrebato et Lamberto de Cultura, ordinis fratrum Minorum, vestris nunciis, et litteris ad nostram presentiam destinatis nobis exponere curavistis quod magnificus vir Paleologus, eorumdem Grecorum imperator illustris, per apocrisarios et litteras vobis exposito quod ipse, clerus et populus sue ditioni subjecti, desiderantes ad obedientiam Ecclesie Romane redire, ipsique in ejusdem fidei professione uniri, varios super hoc nuntios et litteras ad Sedem Apostolicam destinarant, quorum etiam aliqui in via detenti non pervenerant ad eandem, et frequenter ac humiliter ad hoc postularant admitti, nec adhuc eorum circa id fuerat desideriis satisfactum, apud vos super hoc multiplicatis nunciis et litteris institit, deposcens instanter ut in tam pio et utili negocio partes arbitri assumentes, ad ipsius consumationem sollicita niteremini pietate. Ipse namque imperator, ut suis verbis prout nobis referuntur utamur, se velle vos arbitrum in hoc constituere asserens, promittebat quicquid super hoc diceretis se plene ac inviolabiliter servaturum. Et ut circa id suum magis ostenderet dictus imperator affectum, adjurabat vos per aspersionem sanguinis Jhesu Christi quod nequaquam onus hujusmodi recusaretis assumere, si secus faceretis ad summum judicem, ut coram eo de hoc rationem redderetis in extremo judicio, appellando, propter quod vos solitum prosequentes ad ejusdem fidei augmenta propositum, et ad prefatam Romanam Ecclesiam consuete non omittentes devotionis affectum, sed prudenter attendentes ac humiliter recognoscentes quod vestrum non erat tale in eodem negocio, quod specialiter pertinere dinoscitur ad ejusdem sedis examen, etiam ad ipsius imperatoris instantiam, officium usurpare, consulte respondentes quod in eodem negocio nequaquam partes assumeretis hujusmodi, sed libenter pro ipsius salubri consumatione apud eandem sedem, ad quam id pertinet, instaretis, ne idem negocium, cujus expeditio, si eam concedat Altissimus, tot animarum discriminibus obviat eisque viam aperit ad salutem, in prosecutione defectum aliquem patiatur, a nobis, quibus eadem nunc sede vacante, cum alius qui hoc possit tempore vacationis hujusmodi non supersit, incumbit in talibus providere, humiliter per eosdem vestros nuncios postulastis ut negocii executionem ejusdem venerabilis fratris.. episcopi Albanensis, Apostolice Sedis legati, sollicitudini committere curaremus. Nos autem que per sedem ipsam de nostro consilio acta novimus in premissis commemoratione sollicita recensentes, attendimus quod tempore felicis recordationis domini Urbani pape Quarti religiosi viri fratres quondam Symon de Alvernia ejusque college, predicti ordinis, per eundem papam ad sepedictum imperatorem post aliquos receptos ab eo nuncios et litteras cum certis sub certa forma litteris destinati, de dogmatibus fidei et ecclesiasticis ritibus ac insuper de reformanda concordia super aliis inter papam et imperatorem eosdem ac Grecorum populum tractaturi, apud eundem imperatorem aliquandiu mora facta, cum non possent assequi quod volebant, tandem, recipientes quod poterant obtinere, in quandam cum eodem imperatore dicuntur convenisse scripturam, certos articulos continentem, prefato imperatori bona fide spondentes se apud sedem instituros eandem quantum esset in eis ut scripturam ipsam sedes eadem acceptaret. Postmodum vero, memorato pontifice viam universe carnis ingresso, et recolende memorie domino Clemente papa Quarto eidem in apostolatus officio substituto, quidam imperatoris prefati nuntii cum ejus litteris ad ipsius domini Clementis presentiam accesserunt ; quibus ab eo secreto primo, ut eis placuit, et postmodum publice in nostra presentia benigne auditis, idem pontifex C[lemens] super fidei vere dogmatibus, non contentiose disputationis certamine, sed verbis simplicibus et evangelice consonis veritati conferre voluit cum eisdem, ipsisque de nostro collegio, ad discutiendum cum eis familiari colloquio, quibus modis quibusve gradibus posset idem negocium consumari, obtulit tractatores. Sed ipsi, proponentes finaliter quod nec ad disputandum nec ad tractandum aliquid venerant, recusaverunt utrumque, scripturam predictam ab eo roborari petentes, cum tamen confiterentur super hoc, vel ad corroborandum ipsam scripturam pro parte imperatoris ejusdem, ab eo, clero vel populo supradictis, potestatem vel in scriptis aut alias mandatum aliquod non habere, predicteque ipsius imperatoris littere de fratribus aut scriptura premissis, vel quod eisdem nunciis fides adhiberi deberet nullam penitus facerent mentionem. Super quo licet fuerit idem papa C[lemens] non indigne miratus, tamen ne ipsos nuntios contempnere videretur, benigne ostendit eisdem quod dicti fratres ad approbandum scripturam eandem nullam a dicta sede habuerant potestatem, sed ipsis incumbebat tractatus sui summam ipsi sedi referre, illiusque approbationem ejusdem sedis arbitrio reservare. Quod et ipsimet consultius attendentes, fuerunt circa finem scripture prefate confessi, ex injuncti sibi ministerii debito dicte sedi se inventa renuntiare debere, non usurpantes approbatoris officium, sed ad obtinendam approbationem a sede predicta sue, ut premittitur, instantie ministerium promittentes. Sane petitionem ab eisdem nuntiis de approbatione dicte scripture propositam idem summus pontifex, scripture ipsius inspecto tenore, cum nonnulla que continebantur in ea nec utilia nec accomoda, immo dispendiosa potius et dampnosa eidem negocio non immerito reputaret, ipsius negocii qualitate pensata, de nostro consilio non admisit, maxime cum, ut superius est expressum, sepefati ejusdem imperatoris nuntii ad eam pro ipso, supradictis clero et populo, roborandam potestatem aliquam non haberent, nec ipse imperator vel per fratres eosdem, qui longam moram traxerant apud eum, vel alias elapso jam tunc fere triennio, super hoc aliquid misisset scripto vel verbo, propter quod verisimiliter credi poterat recessisse ab ea, que tamen etiam ex sui qualitate non fuerat approbanda. Verum ut omnia in luce procederent, et de hiis que ad fidem et veritatem pertinent explicite, non sub involucro ageretur, nec tam salubre negotium ulterius contingeret per inefficacia verba deduci, memoratus summus pontifex C[lemens] aperte per suas ad eundem imperatorem litteras directas expressit quid ei, clero et populo supradictis, faciendum incumberet ut reverenter, sano freti consilio, ad sinum ejusdem sacrosancte Ecclesie Romane redirent, in eisdem litteris vere catholiceque fidei professionem, quam eadem Romana firmiter tenet Ecclesia, fideliter docet, constanter predicat et publice profitetur, quamque ab ipsis imperatore, clero et populo, ipse summus pontifex exigens, ipsos profiteri volebat, si vellent juxta ejus desiderium redire ad ipsius Ecclesie unitatem, ea insuper, que circa ejusdem Ecclesie Romane primatum, de cujus veritate prefate scripture series aliqua continebat, ab eisdem imperatore, clero et populo acceptari et recipi voluit, plenius explicando. De ipsa preterea fidei professione dictis imperatoris prefati nuntiis copiam faciens, clementer obtulit benigne ipsis satisfacere, si super ea in aliquo dubitarent. Provida quoque deliberatione conceperat, sicut in litteris predictis adjecit, apocrisarios aliquos in lege Dei peritos ad ejusdem imperatoris presentiam destinare, ut ipse dictique clerus et populus cum illis, per quorum responsionem eis satisfieri posse Domino concedente sperabat, super premissis conferre valerent, ita ut si nichilominus aliquid ipsius imperatoris suorumve animos concuteret aut turbaret, propter quod aliqua de hiis quorum, ut premittitur, exigebatur professio vererentur forsitan profiteri, aliqui de peritioribus ejusdem cleri et populi ad ipsius pontificis presentiam mitterentur, qui eos quos ad ipsum mitti contingeret se tractaturum caritative, ac ea que vellent proponere patienter obtulit auditurum, et taliter id donante Domino satisfacturum eisdem, quod amoto cujuslibet dubietatis scrupulo, fidei agnoscerent veritatem. Et licet idem papa C[lemens] apocrisarios hujusmodi, pro eo quod aliquis de hiis qui ad id fuerant de longinquis partibus evocati et ipsemet morti preventi fuerunt, nequiverit prout disposuerat destinare, tamen memoratum imperatorem per easdem suas litteras monuit, rogavit et hortatus est in Domino Jhesu Christo, ipsum per aspersionem pretiosi ejus sanguinis obsecrando, ut, diligenter attendens quantum ad meritum sibi accresceret, quantumque accederet ad gloriam et exaltationem sui nominis ampliandam, si suis proveniret laboribus ut unum fieret ovile unusque pastor Latinorum et Grecorum populis, suis temporibus in unitate premisse orthodoxe fidei adunatis, sic studeret habilitare materiam, sic animos suum suorumque disponere, quod in premissorum apocrisariorum adventu ipso imperatore ac predictis clero et populo prescriptam humiliter suscipientibus et fideliter profitentibus fidei veritatem, facilis foret ad reliqua divina gratia favente processus, et si postquam taliter idem imperator, clerus et populus, eandem veritatem fidei suscepissent forentque professi, et ad obedientiam ut premissum est ejusdem venissent ecclesie matris sue, per sedem ipsam ad locum qui eidem sedi videretur ydoneus idem imperator peteret concilium convocari ad caritatis vinculum inter Latinos et Grecos federe perpetuo roborandum, legatis quos per ipsum imperatorem ad id petendum contingeret destinari responsum Domino favente daretur, quo suum deberet et posset desiderium satiari. Ad hec idem dominus papa Clemens in predictis suis litteris eidem imperatori aperte predixit quod occasione tractatus hujusmodi nec illis qui se ab eodem imperatore quererentur esse gravatos in sua deesse justicia, nec a prosecutione tanti negocii per alias vias, quas ad animarum salutem dominus ministraret, desistere intendebat. Quocirca debita meditatione pensantes tam salubre negocium, tam utiliter tamque perpenso consilio et exacta maturitate dispositum, non immutatione sed prosecutione potius indigere, petitioni vestre, in votiva nobis admodum expeditione ipsius negotii nostris desideriis concurrenti, consensu prompto concurrimus, et premissa eidem legato ad plenioris instructionis auxilium seriosius exponentes, executionem predicti negotii sue sollicitudini per nostras duximus litteras committendam, ut in ipso juxta premissarum ejusdem domini pape Clementis litterarum tenorem, quem tam sibi quam vobis sub sigillis nostris de verbo ad verbum sine immutatione aliqua destinamus, secundum datam sibi a Deo prudentiam processurus, imperatorem, clerum et populum memoratos ad ejusdem fidei orthodoxe professionem et ad acceptandum et recipiendum ipsius Ecclesie Romane primatum juxta subscriptam formam adhibitis ydoneis securitatibus et cautelis admittat. Volumus siquidem quod in concilio de Grecis generaliter congregando memoratus imperator, patriarcha Grecorum, archiepiscopi, episcopi, archimandrite, abbates et alii ecclesiarum prelati, clerus et populus supradicti eandem fidei veritatem et primatum Ecclesie Romane juxta seriem in premissis litteris ejusdem domini pape Clementis expressam plene ac seriose lectam et expositam fideliter explicite ac aperte hoc modo recognoscant, acceptent et profiteantur, prestito juramento.
Ego.. Grecorum imperator suprascriptam fidei veritatem, prout plene lecta est et fideliter exposita, veram, sanctam, catholicam et orthodoxam fidem esse cognosco, eam accepto et corde ac ore profiteor, ipsamque, prout eam veraciter tenet, fideliter docet et predicat sacrosancta Romana Ecclesia, me inviolabiliter servaturum et in ea omni tempore perseveraturum nec ab ea ullo unquam tempore recessurum, quoquo modo deviaturum vel discrepaturum promitto. Primatum quoque ipsius sacrosancte Romane Ecclesie, prout in premissa serie continetur, ad ipsius ecclesie obedientiam spontaneus veniens, fateor, recognosco, accepto ac sponte suscipio, et me omnia premissa tam circa fidei veritatem quam circa ejusdem Ecclesie Romane primatum et ipsorum recognitionem, acceptationem, susceptionem, observationem ac perseverantiam servaturum prestito corporaliter juramento promitto et confirmo. Sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei evangelia. Quod si contra hec aliquid sentire, confiteri aut alias agere presumpsero, me scismaticum et anathematizatum eo ipso recognosco, ac severitati sacrorum canonum subjacere. Huic autem scripto de mea recognitione, acceptatione, professione, susceptione, promissione ac juramenti prestatione, sponte mea facto, lecto et perlecto, sponte subscripsi et sigillum meum apponi feci.
Porro a prelatis erunt predicta et alia exigenda, videlicet ut et manualem obedientiam et reverentiam exhibeant, et se ab illa nullo unquam tempore recessuros prestito juramento promittant, et nichilominus in eorum promissione veniat quod nec contra suam professionem aliquid publice predicare aut occulte suadere presumant, adiciendis nichilominus sollicitudine ipsius legati et vestra in omnibus professionibus quas fieri continget aliis ydoneis securitatibus et cautelis quas facti circumstancie suggerent exigendas. Ceterum ad faciliorem et pleniorem consumationem predictorum expedire putamus ut per singula loca insignia illarum partium persone destinentur ydonee, per quas professiones similes in locis eisdem cum sollempnitate ac observatione simili admittantur. De hujusmodi autem professionibus fiant publica instrumenta, multiplicanda in varia omnino similia et sigillanda sigillis autenticarum personarum quas contigerit esse presentes, ut aliqua penes vos et ipsum legatum remaneant, nonnulla deponi possint, si et prout visum fuerit expedire, et alia per diversos nuntios propter inopinatos casuum fortuitorum eventus ad sedem ipsam, ut in ejus custodiantur archivo, cum cautela et diligentia omnimodo remittantur. Et ut quanto sollempnius et salubrius est negocium, tanto in eo studiosius et diligentius procedatur, ipsius legati cura et studio volumus provideri ut in cathedralibus et aliis sollempnibus ecclesiis et monasteriis locorum in quibus professiones hujusmodi facte fuerint et etiam aliorum, professiones cedem in libris autenticis redigantur in scriptis, ut in futurum conservent rei geste memoriam et ipsius recentem posteris notitiam representent diligentius conservande. Licet autem necessarium non credamus vos de ingenti utilitate tanti negocii admonere, vel excitare ad ejus promotionem regie pietatis affectum, cum illum fervere noverimus circa ista, quia tamen ad felicem ejusdem negotii consumationem, per quam inveterati scismatis seminaria omnino tollantur et reintegretur corpus Ecclesie, per illud tanto membro, eorumdem videlicet Grecorum imperio, tam longis et deflendis temporibus mutilatum, precordiis totis afficimur, et ad eam plenis desideriis suspiramus, serenitatem regiam monemus, rogamus et hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum suadentes quatinus utilitates innumeras, et precipue animarum salutem, ex hujusmodi negotio Deo auspice proventuras pia meditatione pensantes, necnon et attendentes sollicite quod circa illud quanquam frequenti repetitione temptatum, pro eo quod, sicut eventus indicat, dicti Greci non in veritatis simplicitate in illo procedere, sed tempus deducere in cautelis et simultatibus intendebant, frustrata longe deductionis ambagibus sepefate sedis intentio ad optatum exitum non pervenit, memorato legato, cui, sicut per easdem nostras litteras directas ad ipsum videre poteritis, dicti negocii executio ad vestre petitionis instantiam demandatur, si annuente Domino forsan appareat dictos Grecos efficaciter velle procedere in premissis, vestre cooperationis suffragium in directione ac prosecutione ipsius negotii exhibentes, ad evitandum consuete simultatis insidias et idem negotium securitatibus et cautelis accomodis roborandum, divine retributionis intuitu et ob reverentiam sedis ejusdem sic sollicite intendatis, quod vitatis scissure antiquate dispendiis, et in fidei, caritatis et obedientie unitate Latinis et Grecis memoratis unitis, eandem Ecclesiam suis reintegratam partibus et solida membrorum suorum restitutione firmatam in hiis verisimiliter timere non oporteat ulterius recidivum, vestraque devotio illi exinde reddatur acceptior, cujus in veritate res geritur, quique labores vestros, quos pro servitio sibi tam grato et accepto subibitis, in retributione justorum inextimabili munificientia compensabit. - Datum Viterbii, idibus maii, anno Domini M° CC° LXX°, Apostolica Sede vacante.

Contenu :

Cette lettre des cardinaux au roi de France, d'ailleurs connue (voyez Potthast,Regesta, t. II, n° 20505), est représentée, au Trésor des Chartes, par deux originaux scellés (J. 420, nos 1 et 2), identiques, à part des variantes insignifiantes ; nous en donnons le texte d'après le n° 1, conservé au Musée des Archives sous la cote AE. III, n° 193. Cet exemplaire possède encore ses dix-huit sceaux, en cire rouge, apposés sur lacs de soie rouge ou jaune. Les sceaux du n°2 sont moins bien conservés.
1° A gauche, sur lacs de soie jaune : sceau d'Eudes, cardinal-évêque de Tusculum (Inventaire, n° 6142).
2° Soie rouge : sceau très endommagé, sans légende.
3° Soie jaune : sceau de Jean, cardinal-évèque de Porto (Inventaire, n° 6149).
4° Soie jaune : sceau de Henri, cardinal-évèque d'Ostie (Inventaire, n° 6147).
5° Soie rouge : sceau de Simon, cardinal-prêtre de Saint-Sylvestre et Saint-Martin (Inventaire, n° 6155).
6° Soie jaune : sceau d'Ancher, cardinal-prêtre de Sainte-Praxède (Inventaire, n° 6139).
7° Soie rouge : sceau de Guy, cardinal-prêtre de Saint-Laurent-in-Lucina (Inventaire, n° 6145).
8° Soie jaune : sceau de Guillaume, cardinal-prêtre de Saint-Marc (Inventaire, n° 6146).
9° Soie jaune : sceau de Simon, cardinal-prêtre de Sainte-Cécile (Inventaire, n° 6154).
10° Soie rouge : sceau d'Annibal, cardinal-prêtre de la basilique des Douze Apôtres (Inventaire, n° 6140).
11° Soie jaune : sceau de Richard, cardinal-diacre de Saint-Ange (Inventaire, n° 6153).
12° Soie jaune : sceau d'Octavien, cardinal-diacre de Sainte-Marie-in-Via-Lata (Inventaire, n° 6136).
13° Soie rouge : sceau de Jean, cardinal-diacre de Saint-Nicolas-in-Carcere-Tulliano (Inventaire, n° 6148).
14° Soie jaune : sceau d'Ottobono, cardinal-diacre de Saint-Adrien (Inventaire, n° 6152).
15° Soie jaune : sceau de Jacques, cardinal-diacre de Sainte-Marie-in-Cosmedin (Inventaire, n° 6143) ; fragment.
16° Soie rouge : sceau de Geoffroy, cardinal-diacre de Saint-Georges-au-Vélabre (Inventaire, n° 6144).
17° Soie jaune : sceau d'Hubert, cardinal-diacre de Saint-Eustache (Inventaire, n° 6156).
18° Soie jaune : sceau de Mathieu, cardinal-diacre de Sainte-Marie-in-Porticu (Inventaire, n° 6150).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//420
    • Deux originaux scellés | 5691 - Viterbe. 1270. 15 mai. | Cardinalium litterœ ad Ludovicum IX regem de Ecclesia Grœca ad unitatem Ecclesiœ Romanœ revocanda . | Miseratione divina episcopi, presbyteri et diaconi sacrosancte Romane...