Document d'archives : Original scellé
Copie authentique
5417 - Viterbe. 1268. 9 octobre.
Clementis IV ad Ludovicum IX regem epistola de...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
Copie authentique
5417 - Viterbe. 1268. 9 octobre.
Clementis IV ad Ludovicum IX regem epistola de indulgentia illis concessa, qui pro Terra Sancta quamdam redituum suorum partem ei contulerint .
Clemens episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio.. regi Francie illustri salutem et apostolicam benedictionem. Ad liberationem Terre Sancte totis affectibus aspirantes, circa ea libenter intendimus, per que id Deo propicio valeat provenire. Cum itaque, zelo fidei et devotionis accensus, signo vivifice crucis assumpto, proponas in ipsius terre subsidium proficisci, nos, tuis supplicationibus inclinati, omnibus illis qui pro ejusdem terre succursu quartam partem reddituum immobilium bonorum ipsorum hereditariorum, si extimatio bonorum hujusmodi excedat valorem bonorum mobilium eorundem, ac eis qui decimam aut quintamdecimam vel vicesimam partem bonorum suorum mobilium, si bonorum ipsorum mobilium extimatio immobilium bonorum hereditariorum eorundem valorem excedat, tibi contulerint, illam suorum veniam peccatorum, de quibus veraciter corde contriti et ore confessi fuerint, elargimur, que succurrentibus dicte terre in generali concilio est concessa. - Datum Viterbii, VII idus octobris, pontificatus nostri anno quarto.

Contenu :

Bulle de Clément IV, sur cordelettes de chanvre. La copie authentique (J. 442, n° 14) est un vidimus, délivré en 1305 par l'official de Paris.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//452/b
    • Original scellé | Copie authentique | 5417 - Viterbe. 1268. 9 octobre. | Clementis IV ad Ludovicum IX regem epistola de indulgentia illis concessa, qui pro Terra Sancta quamdam redituum suorum partem ei contulerint . | Clemens...