Document d'archives : Original scellé
5559 - Tolède. 1269, 13 juillet.
Legionensis et Oxomensis episcoporum litteroe de tempore quo infans...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5559 - Tolède. 1269, 13 juillet.
Legionensis et Oxomensis episcoporum litteroe de tempore quo infans Castelloe natus sit et baptizatus .
Martinus, Dei gratia Legionensis, et Agustinus eadem Oxomensis episcopi, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus quod infans dominus Fernandus, illustrissimi domini Alfonsi Romanorum Dei gratia semper augusti et Castelle, Toleti, Legionis, Gallecie, Ispalis, Cordube, Murcie, Gihennii et Algarbii regis primogenitus, natus fuit apud Vallisoletum in die Sancti Servandi, anno Domini millesimo CC° quinquagesimo quinto, et complebit quartum decimum annum etatis sue in festo ejusdem sancti proxime venturo, quod erit vicesima tercia die mensis octobris proxime futuri. Et nos dictus Legionensis episcopus eum propriis manibus baptizavimus in vigilia Omnium Sanctorum immediate sequente predictum diem nativitatis sue. Et super hoc nos dicti episcopi per has nostras patentes litteras sigillorum nostrorum appensione munitas perhibemus testimonium veritati. - Datum apud Toletum, tercio idus julii, anno Domini millesimo CC° sexagesimo nono, presentibus predicto domino rege, domino Sancio archiepiscopo Toletano, domino Alfonso infante de Molina et magistro Guillielmo de Castro Eraudi, canonico Remensi, clerico et nuncio illustris regis Francie, et quampluribus aliis prelatis et baronibus.

Contenu :

Scellé de deux sceaux en cire blanche, sur cordelettes de chanvre :
1° A gauche : sceau de Martin, évêque de Léon (Inventaire, n°11352).
2° A droite : sceau d'Augustin, évêque d'Osma (Inventaire, n°11353).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//599
    • Original scellé | 5559 - Tolède. 1269, 13 juillet. | Legionensis et Oxomensis episcoporum litteroe de tempore quo infans Castelloe natus sit et baptizatus . | Martinus, Dei gratia Legionensis, et Agustinus eadem Oxomensis...