Document d'archives : Original scellé
5662 - Paris. 1269-70. Mars.
Ludovicus rex Philippum, Ebroicensem electum, Mathœo, abbati Sancti Dionysii,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5662 - Paris. 1269-70. Mars.
Ludovicus rex Philippum, Ebroicensem electum, Mathœo, abbati Sancti Dionysii, substituendum decernit, si eumdem abbatem, cui regni cura commissa est, mori contigerit .
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, universis ad quos littere presentes pervenerint salutem. Notum facimus quod, cum ad custodiam, administracionem, defensionem et curam regni nostri in hac nostre peregrinationis absentia dilectos et fideles nostros Matheum, abbatem Beati Dionisii, et Symonem, dominum Nigelle, constituerimus loco nostri sub forma que in litteris nostris super hoc confectis plenius continetur, ne si forte dictum abbatem interim decedere contingeret ex deffectu dispendium sequi posset, nos in omnibus que ad predicta pertinent exequenda loco ipsius dilectum et fidelem nostrum Philippum, Ebroicensem electum, sustituimus, et eamdem quam et predictus abbas obtinebat in omnibus generaliter ac specialiter eidem electo committimus potestatem, donec reversi fuerimus vel a nobis aut successore regni nostri, si nos continguat ab hac vita migrare, fuerit super hoc aliud ordinatum. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. - Actum Parisius, anno Domini M° CC° sexagesimo nono, mense martio.

Contenu :

Scellé en cire blanche, et sur double queue, du sceau de saint Louis (Inventaire, 42).
Cette pièce a été publiée par Du Bois,Hist. eccles. Paris., t. II, p. 477, et, tout récemment, par M. Richard Sternfeld,Ludwigs des heiligen Kreuzzug nach Tunis, 1270,und die Politik Karls I von Sicilien, Berlin, 1896, in-8°, p. 332, pièces justificatives, n° 20.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//353
    • Original scellé | 5662 - Paris. 1269-70. Mars. | Ludovicus rex Philippum, Ebroicensem electum, Mathœo, abbati Sancti Dionysii, substituendum decernit, si eumdem abbatem, cui regni cura commissa est, mori contigerit . | Ludovicus,...