Document d'archives : Copie authentique
5516 - Ypres. 1269. 14 mai.
Radulphi, Albanensis episcopi, legati, litterœ ad abbatem de Alto Villari,...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie authentique
5516 - Ypres. 1269. 14 mai.
Radulphi, Albanensis episcopi, legati, litterœ ad abbatem de Alto Villari, quibus mandat ut omnes litteras sibi exhiberi jubeat, olim a Simone, cardinali et legato, bonœ memoriœ Trecensi episcopo super gratiis regi Navarrœ pro voti sui executione concessis directas, et juxta illarum continentiam procedat .
Radulphus, miseracione divina episcopus Albanensis, Apostolice Sedis legatus, religioso viro.. abbati monasterii de Alto Villari, ordinis Sancti Benedicti, Remensis dyocesis, salutem in Domino. Cum venerabilis in Christo pater S[ymon], tituli Sancte Cecilie presbiter cardinalis, tunc in regno Francie Apostolice Sedis legatus, bone memorie Trecensi episcopo diversas litteras super (verbum diversis,submissis punctis abolitum ) nonnullis graciis illustri.. (sic ) regi Navarre pro voti sui execucione concessis direxisse noscatur, nosque vos super execucione graciarum ipsarum vos (sic ) ipsi episcopo duxerimus subrogandum, discrecioni vestre, qua fungimur auctoritate, mandamus quatinus universas litteras super graciis ipsis confectas vobis exhiberi facientes, detentores ad exibitionem earum monitione premissa per censuram ecclesiasticam compellendo, in negocio vobis in hac parte commisso juxta illarum continentiam sollicite procedatis. - Datum apud Ypram, II idus maii, anno Domini M° CC° LXmo nono.

Contenu :

Insérées dans des lettres de Thomas, abbé d'Hautvillers, en date du 8 juin 1269. Ce vidimus est assez incorrect ; on y relève une exponctuation et la répétition d'un mot ; en outre, les deux points qui remplacent le nom du roi de Navarre auraient dû être placés avant le mot "illustri", et non après. Analyse par M. d'Arbois de Jubainville,Hist. des comtes de Champagne, t. VI, catal., n° 3544.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//209
    • Copie authentique | 5516 - Ypres. 1269. 14 mai. | Radulphi, Albanensis episcopi, legati, litterœ ad abbatem de Alto Villari, quibus mandat ut omnes litteras sibi exhiberi jubeat, olim a Simone, cardinali et legato, bonœ memoriœ...