Document d'archives : Original scellé
5666 - 1269-70. Mars.
Johannes, dominus de Fonsomnis, et Katerina, ejus uxor, justitiam quam in villa Sancti...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
5666 - 1269-70. Mars.
Johannes, dominus de Fonsomnis, et Katerina, ejus uxor, justitiam quam in villa Sancti Quintini quantum ad placita monetae habebant et quoedam alia regi vendunt .
Universis presentes litteras inspecturis Johannes, dominus de Fonsomnis, senescallus Viromandensis, et Katerina, uxor ejus, domina de Fonsomnis, salutem. Notum facimus quod nos vendidimus et in perpetuum quitavimus excellentissimo domino nostro Ludovico, Dei gratia regi Francie illustri, omnem justiciam quam habebamus seu habere poteramus et debebamus in villa Sancti Quintini quantum ad placita monete, et centum solidos Parisiensium annui redditus quos habebamus super winagium domini regis apud Sanctum Quintinum, et viginti quinque solidos annui redditus quos habebamus super montonagium ejusdem ville, et viginti quinque solidos quos communia ville Sancti Quintini debebat nobis annuatim pro vendicione stallorum que habebamus in eadem villa, et totam justiciam quam habebamus seu habere poteramus et debebamus in veteri mercato Sancti Quintini, et novem quadrigatas lignorum quas in eadem villa habebamus et percipiebamus singulis annis in foetis domini regis, vendidimus etiam et in perpetuum quitavimus et recognoscimus nos vendidisse et in perpetuum quitavisse dicto domino regi et ejus heredibus quicquid Johannes de Walleincourt, armiger, de nobis tenebat tam in feodis quam in retrofeodis ubicumque, cum omni jure et dominio quod habebamus seu habere poteramus et debebamus in omnibus et singulis supradictis, pro septingentis libris parisiensium, de quibus est nobis plenarie satisfactum, renunciantes expresse exceptioni non numerate pecunie, non tradite, non solute, et omnibus exceptionibus, rationibus et auxiliis facti et juris, que contra vendicionem istam possent obici sive dici. In cujus rei testimonium presentes sigillis nostris dedimus sigillatas. - Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, mense marcio.

Contenu :

Scellé autrefois de deux sceaux appendus sur doubles queues. Le sceau de gauche est perdu. A droite, sceau de Catherine, dame de Fonsommes.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//459
    • Original scellé | 5666 - 1269-70. Mars. | Johannes, dominus de Fonsomnis, et Katerina, ejus uxor, justitiam quam in villa Sancti Quintini quantum ad placita monetae habebant et quoedam alia regi vendunt . | Universis presentes...