Document d'archives : Original scellé
31152 - Estella. 1243. Jeudi 25 juin.
Theobaldi, regis Navarroe, litteroe, de concordia inter ipsum, ex una...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Original scellé
31152 - Estella. 1243. Jeudi 25 juin.
Theobaldi, regis Navarroe, litteroe, de concordia inter ipsum, ex una parte, Ludovicumque IX regem et Blancham reginam, ex altera, de marchiis terroe ad utramque partem spectantis mediantibus arbitris ineunda .
Nos Th[eobaldus], Dei gratia rex Navarre, Campanie et Brie comes palatinus, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod, cum esset discordia inter karissimum dominum nostrum Ludovicum, Dei gratia illustrem regem Franc[ie], et karissimam dominam nostram B[lancham], eadem reginam illustrem Franc[ie], ex una parte, et nos ex altera, videlicet de marchiis terre eorum versus Rampilliacum et Gastins et Meledunum, et terre nostre versus Pruvinum et Joiacum et alicubi in castellania Braii, tandem inter ipsos et nos fuit de dicta discordia in nobiles viros dominum Gaufridum-de-Capella, pro ipsis rege et regina, et Johannem castellanum Noviomensem et Thorete, pro nobis, fuit (sic ) omnimode compromissum, ita quod si conti[n]geret dictum Gaufridum ad compromissum predictum non posse interesse, ipsi rex et regina pro sua voluntate loco predicti Gaufridi alium instituerent, et nos similiter alium loco ipsius Johannis, si contingeret ipsum non interesse, ratum et gratum plenius habituri quicquid predicti Gaufridus et Johannes, vel aliquis seu aliqui loco eorum instituti, super predictis jure vel pace duxerint ordinandum. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. - Actum apud Stellam in Navarra, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tercio, die jovis post festum Beati Johannis Bauptiste.

Contenu :

Double queue de parchemin.
M. Teulet a donné de cette pièce une analyse (tome II, n°3131, en la datant par erreur du 3 septembre 1243. Elle méritait d'être publiée en entier, et sous sa véritable date. Elle a été analysée par M. d'Arbois de Jubainville (n°2646).

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//613
    • Original scellé | 31152 - Estella. 1243. Jeudi 25 juin. | Theobaldi, regis Navarroe, litteroe, de concordia inter ipsum, ex una parte, Ludovicumque IX regem et Blancham reginam, ex altera, de marchiis terroe ad utramque partem...