Document d'archives : Copie authentique
5398 - Longpont. 1268. Juin.
Frater Bertrandus de Monte Acuto, abbas monasterii Moysiaci, Cluniacensis...

Institution de conservation :

Archives nationales

title_label

Copie authentique
5398 - Longpont. 1268. Juin.
Frater Bertrandus de Monte Acuto, abbas monasterii Moysiaci, Cluniacensis ordinis, Caturcensis diœcesis, et conventus ejusdem monasterii, compositionem notam faciunt, quæ inter ipsos Alphonsumque, Pictavensem et Tolosæ comitem, Johannamque comitissam, super justitia villæ Moysiacensis et locorum in districtu ejus sitorum intervenit. "Nomina vero castrorum et villarum principalium honoris et districtus ville Moysiaci sunt hec, videlicet : castrum de Duroforti, de Monte Esquivo et de Malausa, et hec castra sunt de feudo ipsius .. abbatis. Item villa de Bodor, de Lysaco, honor de Causfori et Sancti Christofori, et hec sunt in proprietate dicti abbatis. Item castrum Sancte Liberate et villa de Benas, et hec sunt in proprietate dicti .. comitis, set antea fuerunt quorumdam militum," etc. "Termini autem honoris seu districtus ville Moysiaci sunt hii : castrum de Duroforti, castrum de Monte Esquivo, castrum de Malausa, mota de Montamat et Podium Arobaut, inclusive," etc. "In cujus rei testimonium presentibus litteris nos, dicti Bertrandus abbas et conventus Sancti Petri Moysiaci, sigilla nostra duximus apponenda. - Datum apud Longum Pontem, anno Domini millesimo CC° sexagesimo octavo, mense junii."

Contenu :

Inséré dans une lettre d'Yves, abbé de Cluny.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//312
    • Copie authentique | 5398 - Longpont. 1268. Juin. | Frater Bertrandus de Monte Acuto, abbas monasterii Moysiaci, Cluniacensis ordinis, Caturcensis diœcesis, et conventus ejusdem monasterii, compositionem notam faciunt, quæ inter...