Document d'archives : 4411 - Corbeil. 1258. 11 mai.
Original scellé
Instrumentum de pace inter Ludovicum, regem Franciœ, et Jacobum, regem...

Institution de conservation :

Archives nationales

Titre :

4411 - Corbeil. 1258. 11 mai.
Original scellé
Instrumentum de pace inter Ludovicum, regem Franciœ, et Jacobum, regem Aragonum, pacta, propter quasdam terras sibi invicem restitutas .
Noverint universi quod, cum inter dominum regem Francie, ex una parte, et dominum regem Arragonum, Majoricarum et Valencie, comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispessulani, ex altera, suborta esset materia questionis super eo quod idem dominus rex Francie dicebat comitatum Barchinone, Bisulduni, Rossilionis, Erpurdani, Ceritanie, Urgelli, Confluentis, Gerundensem et Eusonensem cum eorum pertinenciis de regno Francie et de feodis suis esse, et dictus dominus rex Aragonum ex adverso dicebat se jus habere in Carcassona et Carcassès, in Redis et Redès, Lauraco et Lauregès, Terminis et Terminès, Biterris et vicecomitatu Biterrensi15 , Agadha et Agadès, Albi et Albigès, Ruthinis et Ruthinès, comitatu Fuxi, Caturco et Caturcino, Narbona et ducatu Narbonensi, Minerba et Minerbès, Fenolleto et Fenolledès, terra de Saltu, Petrapertusa et Petrapertusès, Amilliavo cum toto comitatu Amilliavi, Credona cum vicecomitatu Credonensi, Gavaldano, Nemauso et Nemausès, Tholosa cum toto comitatu Tholose et Sancti Egidii, cum honoribus, districtibus et juribus universis et pertinenciis eorumdem, tandem nos, Arnaldus, Dei gracia Barchinonensis episcopus, Guillelmus, prior Sancte Marie de Corneliano, Guillelmus de Rochafolio, tenens locum predicti domini regis Aragonum in Montepessulano, procuratores ad hoc ab ipso domino rege Aragonum missi specialiter ad predictum dominum regem Francie, in propriis personis ad ipsum accessimus, et litteras procuratorias, sigillo ipsius domini regis Aragonum sigillatas, predicto domino regi Francie exhibuimus in hec verba. - Noverint universi quod nos, Jacobus, etc. (Sequuntur litteræ regis Aragonum, jam n° 4399 superius insertæ .) - Postmodum vero, post multos tractatus habitos hinc et inde, bonorum mediante consilio, cum ipso domino rege Francie ad hanc composicionem et transactionem devenimus, quod idem dominus rex Francie, pro se et heredibus et successoribus suis, predicto domino regi Aragonum, et heredibus ac successoribus suis inperpetuum, et ab ipso et antecessoribus suis causam habentibus, et nobis procuratoribus predictis, pro ipso domino rege Aragonum et vice ipsius, diffinivit, quittavit, cessit, et omnino remisit quicquid juris et possessionis vel quasi habebat, si quod habebat vel habere poterat, seu eciam dicebat se habere, tam in domaniis sive dominicaturis, quam feodis et aliis quibuscumque, in predictis comitatibus Barchinone et Urgelli, Bisulduni, Rossilionis, Empurdani, Ceritanie, Confluentis, Gerundensi et Eusonensi, cum omnibus honoribus, homagiis, districtibus, juridicionibus et juribus universis, et pertinenciis eorumdem, et cum omnibus fructibus et proventibus per ipsum regem Aragonum et antecessores ejusdem inde perceptis et qui percipi poterunt, promittens, et ad hoc se, et heredes ac successores suos inperpetuum obligans, quod in predictis omnibus et singulis nichil de cetero per se vel per alium reclamabit vel petet, renuncians omnino specialiter et expresse, pro se, et heredibus et successoribus suis, omnibus cartis et instrumentis, si que super hiis habebat, volens et decernens ea penitus esse nulla, ac promittens quod omnia ea reddet domino regi Aragonum predicto, renuncians eciam, pro se, et heredibus ac successoribus suis, omni juris auxilio, tam canonici quam civilis, necnon et consuetudinarii, et omni privilegio, reali et personali, quibus contra predicta vel aliquid de predictis se juvare posset. Nos autem, procuratores predicti, pro ipso domino rege Aragonum, et heredibus ac successoribus suis, et vice ipsius, nomine procuratorio, prefato domino regi Francie et suis, ac heredibus et successoribus suis, et ab ipso et antecessoribus suis causam habentibus, vice versa, quittamus, cedimus, diffinimus et remittimus omnino, specialiter et expresse, quicquid juris et possessionis vel quasi idem dominus rex Aragonum habebat, si quod habebat vel habere poterat, seu dicebat eciam se habere, tam in domaniis et dominicaturis, quam in feodis et aliis quibuscumque, in Carcassona et Carcassonensi, et in Redis et in Redensi, et in Laurago et in Lauraguensi, et in Terme et in Termenensi, et Menerba et Menerbensi et in Fenolleto et in Fenolladensi, et in Petrapertusa et Petrapertusensi, et in comitatu Amilliavi et Gavaldano, et in Nemauso et Nemausensi, et in comitatu Tholose et Sancti Egidii, et in omni alia terra et juridicione Raymundi, quondam comitis Tholosani, et fructibus ac proventibus per ipsum vel antecessores suos inde perceptis. Condictum est tamen et ordinatum quod, si aliqua feoda movencia de dominacione Fenolledi sita sint infra terminos comittatus Rossillionis vel Bisulduni, seu aliorum comitatuum predictorum, de quibus comitatibus ipsi domino regi Aragonum quitacionem et diffinicionem fecit dominus rex Francie memoratus, penes ipsum regem Aragonum, et heredes ac successores suos, perpetuo remanebunt, et ea sibi, et heredibus ac successoribus suis, cessit idem dominus rex Francie et omnino quittavit, salvo tamen jure, si quod fuerit, alieno. Similiter, si aliqua feoda movencia de dominacione ipsorum comitatuum sita sint infra terminos Fenolledi, penes ipsum dominum regem Francie et successores suos perpetuo remanebunt, et ea sibi, et heredibus ac successoribus suis, cessimus et quittavimus omnino, nomine procuratorio, pro ipso domino rege Aragonum, et vice ipsius, salvo tamen jure, si quod fuerit, alieno. De Amilliavo autem et comittatu Amilliavi sciendum est nos quittasse, diffinisse penitus et cessisse ea predicto domino regi Francie, et ejus heredibus ac successoribus, et ab ipso causam habentibus, sicut ea tenet et possidet idem dominus rex Francie, et ab ipso et suis tenentur et possidentur. Preterea, nos, procuratores predicti, promitimus et tenemur bona fide procurare quod predictus dominus rex Aragonum, pro se, et heredibus suis ac successoribus, predicto domino regi Francie, et heredibus suis ac successoribus, et ab ipso et antecessoribus suis causam habentibus, diffiniet et quittabit, cedet et remittet omnino quicquid juris, possessionis vel quasi habet, si quod habet vel habere potest, seu dicit eciam se habere, tam in domaniis sive dominicaturis, quam in feodis et aliis quibuscumque, in predictis omnibus supranominatis, que procuratorio nomine diffinivimus, quittavimus et remisimus do mino regi Francie memorato, et insuper in hiis que inferius nominantur, videlicet, Biterris cum vicecomitatu Biterrensi, Agdha et Agdhdensi, Albi et Albigensi, Ruthin[is] et Ruthinensi, comitatu Fuxi, Caturco et Caturcino, Narbona et ducatu Narbonensi, Podio Laurencii, Kerbuz, Castro Fideli et terra de Saltu, Credona et vicecomitatu Credonensi, et quod idem dominus rex Aragonum cedet penitus et concedet expresse, pro se, et heredibus ac successoribus suis, predicto regi Francie, et heredibus ac successoribus suis, et ab ipso causam habentibus, omne jus repetendi pignoris et actionem que dicit se habere in predictis, Amilliavo et comitatu Amilliavi, Credona et vicecomitatu Credonensi, et in Gavaldano, cum pertinenciis eorumdem, que quidem bone memorie Petrus, quondam rex Aragonum, genitor ipsius domini regis, olim titulo pignoris obligaverat Raymundo, quondam comiti Tholosano, et per hanc composicionem omnes cartas et instrumenta, que habet idem dominus rex Aragonum super dicta obligacione confecta, reddet plenarie domino regi Francie memorato. Ceterum, nos, procuratores prenominati, nomine procuratorio, pro ipso domino rege Aragonum, et vice ipsius, quittavimus, cessimus, remisimus et promisimus eciam, et tenemur bona fide procurare quod predictus dominus rex Aragonum cedet et concedet specialiter, ac donabit inperpetuum, pro se, et heredibus ac successoribus suis, predicto domino regi Francie, et heredibus ac successoribus ejusdem, et ab ipso causam habentibus, quicquid juris sibi competit, si quod competit, vel quocumque casu, seu racione vel titulo posset ad ipsum, vel ad heredes et successores suos, nunc vel in futurum aliquatenus devenire in Tholosa et toto comitatu Tholose et Sancti Egidii, et in terris Agenensi et Venesini, ac in tota alia terra, juridicione ac potestate Raymundi, quondam comitis Tholosani. Siquidem, nos, procuratores predicti, nomine procuratorio, pro dicto domino rege Aragonum, et vice ipsius, predicto domino regi Francie, et heredibus ac successoribus suis, et ab ipso et antecessoribus suis causam habentibus, diffinimus, quittamus, cedimus et omnino remittimus, et promittimus eciam et tenemur bona fide procurare quod idem dominus rex Aragonum, pro se, et heredibus suis ac successoribus, quittabit, cedet et remittet penitus et expresse predicta omnia et singula, eo modo quo superius continetur, cum omnibus honoribus, homagiis, et districtibus, juridicionibus et juribus universis, et pertinenciis eorumdem, et cum omnibus fructibus et proventibus per ipsum dominum regem Francie, vel antecessores suos vel per alios, inde perceptis et qui eciam percipi poterunt, et promittet, et ad hoc se, et heredes suos ac successores specialiter obligabit, quod in predictis omnibus et singulis nichil de cetero per se vel per alium reclamabit, nec ipsum dominum regem Francie, vel heredes aut successores suos, seu causam ab ipso vel antecessoribus suis habentes, super hiis aut aliquo predictorum per se vel per alium imposterum molestabit. Renunciamus autem omnino specialiter et expresse nos, procuratores predicti, procuratorio nomine, pro ipso domino rege Aragonum, et vice ipsius, et promittimus et tenemur bona fide procurare quod idem dominus rex Aragonum renunciabit penitus et expresse pro se, et heredibus et successoribus suis, omnibus cartis et instrumentis, si que super premissis habet vel habuit, volens eciam et decernens ea penitus esse nulla quoad ipsius domini regis Francie prejudicium et suorum, et quod ea omnia reddet eidem, renunciabit eciam idem dominus rex Aragonum penitus et expresse, pro se, et heredibus ac successoribus suis, et nos eciam, nomine procuratorio, pro ipso, renunciamus omni juris auxilio, tam canonici quam civilis, ac consuetudinarii, et omni privilegio, reali et personali, quibus idem dominus rex Aragonum, vel heredes aut successores sui, contra premissa vel aliquid premissorum juvare se possent, et quod idem dominus rex Aragonum dicto domino regi Francie super premissis omnibus patentes litteras suas dabit. De supradictis autem omnibus observandis et complendis, prout superius continentur, nos, procuratores predicti, prestitimus in ipsius domini regis Francie presencia, in animamm prefati domini regis Aragonum, super sacrosancta Euvangelia juramentum. In cujus rei testimonium, presentem cartam sigillorum nostrorum fecimus impressione muniri. - Acta sunt hec in palacio domini regis Francie, apud Corbolium, ipso presente, V° idus maii, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo, presentibus eciam episcopo Aprencensi, domino Ludovico, primogenito domini regis, et domino Philippo, filio ejusdem domini regis, Raymundo Joscelmi, domino Lunelli, domino Symone de Claro Monte, domino Nigelle, domino Egidio, Francie constabulario, domino Johanne de Romquerollis, domino Anselmo de Braia, domino Gervasio de Crannis, militibus, magistro Radulpho, thesaurario Sancti Franboudi Silvanectensis, magistro Odone de Lorriaco, magistro Johanne de Nemosio, magistro Philippo de Caturco, magistro Johanne de Wliaco, Ferrario de Lauro, sacrista Barchinone, et A(rnaldo) de Gualba, canonico Vicenarum.

Contenu :

[NOTE 15 Dans l'original, les deux motsetsont substitués l'un à l'autre par une erreur du scribe que nous avons dû rectifier.]

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//589