Document d'archives : 4224 - Latran. (1255.) 13 décembre.
Original scellé
Alexander papa IV priori provinciali Fratrum Proedicatorum in Francia, et...

Institution de conservation :

Archives nationales

Titre :

4224 - Latran. (1255.) 13 décembre.
Original scellé
Alexander papa IV priori provinciali Fratrum Proedicatorum in Francia, et gardiano Fratrum Minorum Parisiensium inquisitionis officium ad exstirpandam e toto Francioe regno hoereticam pravitatem committit, exceptis dumtaxat terris comitis Pictavioe.
Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis,.. (sic ), priori provinciali Fratrum Predicatorum in Francia, et.. (sic ), guardiano Fratrum Minorum Parisiensium, salutem et apostolicam benedictionem. Pre cunctis mentis nostre desiderabilibus catholice incrementum fidei affectantes, nimio utique dolore replemur, cum audimus aliquos vel sentimus ad illius depressionem quacumque malignitate satagere, vel dampnabilibus ipsam depravando reprehensionibus, aut detractionibus ei abrogabilibus derogando, seu comentis eandem mendacibus pervertendo, ad quorum iniqua sternenda molimina eo animosius aspiramus, quo in animarum stragem pernitiosius eos agnoscimus conspirare. Unde, quia in aliquibus regni Francie adeo infidelitatis orror (sic ) invaluit, quod ibi quam plurimi, a via veritatis prorsus aversi, ruentes per devium falsitatis, pestiferas ad concutiendum orthodoxe murum fidei machinas construebant, molientes ipsum fallatium argumentationum impulsibus demoliri, Sedis Apostolice diligentia contra talium dolosam astutiam, ne diffusus serperet morbus iste, remedium adhibuit oportunum, instituens illic viros idoneos, quorum honesta conversatio exemplum tribueret puritatis, et erudita labia doctrinam funderent salutarem, ut sacro ipsorum ministerio prefate partes ab hujusmodi contagiis purgarentur ; et, licet horum ducatu homines partium earumdem in rectam semitam sint directi, et per hos multis sit ibidem periculis obviatum, cupientes tamen anxie ut negotium inibi fidei jugi profectu, elisis omnino erroribus, fortius convalescat, vigilare ad hec per nos et alios, prout sollertius possumus, non cessamus, et modo circa id ipsum eo studemus attentius, quo carissimum in Christo filium nostrum,.. (sic ), illustrem regem Francorum, ferventiorem sentimus ad idem negotium efficaciter promovendum. Quare, habita deliberatione, providimus ibidem, ad presens, personas aliquas circumspectas pro tanto negotio deputare. Quia igitur de sollicitudine, prudentia et industria vestra firmam in Domino fiduciam obtinemus, vos tamquam inter alios preelectos in predicto regno, ad instantiam prefati regis, ad hoc duximus deputandos, discretioni vestre per Apostolica Scripta districte precipiendo mandantes, ac in remissionem vobis peccaminum injungentes quatinus, in caritate Dei, hominum timore postposito, virtutem Spiritus induentes ex alto, etc. (Cetera iisdem fere constant verbis ac litteræ Innocentii papæ, superius, n° 4111,insertæ .) Quod si non ambo hiis interfueritis, alter vestrum ea nichilominus exequatur. - Datum Laterani, idibus decembris, pontificatus nostri anno primo.

Contenu :

Bulle de plomb sur cordelettes de chanvre ;Inventaire, n° 6049.
- Voyez Raynaldi, Annales eccles., t. II (XXI), p.530, col. 1.
- Compt. ci-dessus les nos 4111 et 4113.

Identifiant de l'unité documentaire :

J//148-J//735 - J//431