Document d'archives : "Bulle des privilèges donnés à l'hospital et maison de la saincte Trinité par le pape Grégoire XI" : "Gregorhis, episcopus,...

Titre :

"Bulle des privilèges donnés à l'hospital et maison de la saincte Trinité par le pape Grégoire XI" : "Gregorhis, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis rectori gubernatori nuncupato et fratribus hospitalis pauperum orphanorum domus sancte Trinitatis nuncupati de Aureliaco sancti Fiori diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii ad debitum perducantur effectum. Ea propter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo estis divinis obsequiis mancipati cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidetis et in futurum justis modis prestante dominio poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus ; specialiter autem decimas, prata, pascua, nemora et alia bona sicut omnia juste et pacifice possidetis vobis et per vos eidem hospitali vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentís scripti patrocinio communimus salva in predictis decimis moderatione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre susceptionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Avinione vij Kalendas martii, pontificatus anno quarto. " (24 février 1374). Bulle du pape Grégoire IX portant amortissement des biens de l'hôpital de la Trinité d'Aurillac : "Gregorius, etc., ad perpetuam rei memoriam ad pauperes Christi et alias personas miserabiles affectum compassionis habentes favores apostolicos eis libenter impendimus, ipsorumque utilitati paterne consulimus et quieti, sane exhibita nobis pro parte dilectorum filiorum pauperum orphanorum ac viduarum et aliarum miserabilium personarum domus pauperum sancte Trinitatis et sanctorum Johannis Baptiste et Jacobi ville Aureliaci sancti Flori diocesis petitio continebat quod licet dilectus filius Leonardus Javeni clericus et dilecte in Christo filie Jacoba dilectorum filiorum nobilium virorum Raymundi domini de Grisaco et Isabellis Colini Bertrandi domicellorum uxores Mimatensi et Magalonensis diocesum de consensu eorumdem nobilium quedam domos, prata, casalia, ortos et nonnulla alia bona prope muros ejusdem ville infra hos confines, videlicet juxta carreriam publicam et quondam Petri Fardelli, sabaterii ac Petri Boissoni hospicia sive casalia necnon fossata dicte ville et carreriam vocatam de Baldac et alios confines existentia ac ad Leonardum, Jacobam et Isabellem predictos spectantia pro fundatione, constructione et dote domus ac perpetuis usu et sustentatione pauperum et personnarum hujusmodi cum omnibus juribus et pertinentiis suis dederint, donaverint et deputaverint tamen dilecti filii abbas et conventus monasterii dicte ville Aureliaci nobis et romane ecclesie immediate subjecti ordinis sancti Benedicti ac quidam monachi ejusdem monasterii obtinentes administrationes et officia in eodem et afferentes domos, prata, casalia, ortos et bona predicta de feudo dicti monasterii existere seu ad ipsum monasterium sive ad hujusmodi administrationes seu officia jure feudali seu emphiteotico pertinere impediverunt et impediunt ac fecerunt et faciunt quominus pauperes ac vidue et persone predicte domos, prata, casalia, ortos et bona predicta sine gravi amortizationis onere valeant pacifice, possidere et edificare aliquid in eisdem petendo pro amortizatione hujusmodi a pauperibus et personis predictis, magnam pecunie quantitatem. Quare pro parte pauperum et viduarum ac personarum hujusmodi fuit nobis humiliter supplicatum ut cum ipsi non habeant unde etiam eorum inopem et miserabilem vitam valeant sustentare, providere eis super hoc de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur hujusmodi supplicationibus inclinati pauperibus et viduis ac miserabilibus personis predictis tenore presentium auctoritate apostolica indulgemus quod ipsi domos, prata, casalia, ortos et bona predicta que ultra summam quingentorum francorum auri moderno tempore non valere dicuntur pro sustentatione ipsorum possint et debeant libere et pacifice possidere ac in eis edificare et construere ea que prout opportunum et expediens fuerit reformare absque eo quod pro amortizatione predicta aliquid solvant abbati, conventui, monachis, monasterio administrationibus et officiis prelibatis aut alteri ecclesiastice persone que pretenderet in dictis bonis jus superioritatis habere. Nos enim hujusmodi domos, prata, casalia, ortos et bona auctoritate apostolica libere amortizamus de gratia speciali, nonobstantibus quibuscumque privilegiis apostolicis ac statutis et consuetudinibus monasterii et ordinis predictorum contrariis juramento confirmatione apostolica vel quacumque firmitate alia roboratis et qualibet alia apostolice sedis indulgentia generali vel speciali cujuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differì et de qua cujusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et amortizationis infringere vel ei ausu temerario contra ire, etc. Datum Avenione, Kalendas martii, pontificatus nostri anno quarto. " (1er mars 1374). Bulle du pape Grégoire XI donnant permission aux prêtres de l'hôpital de la Trinité d'Aurillac de dire l'Ordo à l'usage de Rome : "Gregorius, etc., dilectis filiis gubernatori et fratribus ac aliis personis utriusque sexus domus orphanorum et pauperum sancte Trinitatis de Aureliaco sancti Fiori diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis vestre sinceritas promeretur ut petitiones vestras quantum cum deo possimus ad exauditionis gratiam admittamus, vestris itaque supplicationibus inclinati ut omnes capellani et clerici qui in domo vestra sancte Trinitatis de Aureliaco sancti Flori diocesis ad presens existunt et pro tempore fuerunt quamdiu inibi obsequiis dicte domus institerint horas canonicas juxta consuetudinem romane ecclesie possint dicere ita quod a quoquam coartari non valeant nec alias teneantur nisi voluerint ad morem vel ordinem alium super hiis observandum, quibuscumque constitutionibus apostolicis ac statutis in contrarium editis quibus alias per hoc nullum volumus prejudicium generari nequaquam obstantibus devotioni vestre tenore presentium auctoritate apostolica indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, etc. Datum apud Villamnovam Aviniocensis diocesis, iij Kalendas junii, pontificatus nostri anno quinto. " (30 mai 1375).

Cote :

E DEP 1500/296

Inventaire d'archives :

Archives communales d'Aurillac

Description :

Critères de sélection :
Informations sur l’évaluation
Au récolement de janvier-mars 1968, il manquait 1 pièce du 24 février 1374 et 1 bulle (hôpitaux).

Description physique :

3 pièces, parchemin ; 3 bulles, plomb.

Observations :

Commentaire
Ancienne cote : GG 81

Archives départementales du Cantal

Liens