Document d'archives : 1733, Etienne Fourmont.

Contenu :

Présentation du contenu
Texte : "Deo dante regnante Ludovico XV. Quod felix, faustum, fortunatumque sit : Ad republicae Litterariae Ampliationem, Ad Regni Ornamentum ac Propagationem Religionis, Stephanus Fourmont, Linguae Arabicae professor regius, bibiothecae, regiae, interpres ac-subbibliothecarius, regiae inscriptionum atque humaniorum litterarum academiae socius.
Quae per annos multisque vigiliis, ad linguam sinicae gentis Hieroglyphicam, ex iis, queis tandiù cooperta delituit, tenebris eruendam explicandamque, elucubravit Opera : Ea ob oculos deinceps expositurus Studiosorum omnium, five in regio francorum collegio post Arabicam Lectionem, five Domi eâdem horâ.
Primo, de iis, qui in Europâ eidem Linguae cognoscendae animum appulerunt, Authoribus [kirchero, ] Mullero Mentzelio, Hyda, Massonio, Missionariis illustrioribus, Hoamgio, Bayero, &c. Differet.
Secundo, de variis à se ad ejusdem Linguae Hieroglyphicae elucidationem concinnatis Dictionariis aliisque opusculis, atque de eorumdem necessitate dicet.
Tertio, Dictionaria quaedam è Sinâ nuper allata, cum suis quoad rei caput eadem, quoad vocum copiam ac methodum minora ostendet.
Quarto, Gramaticam à se compositam atque ex Classicis sinarum Authoribus sesumptam juxtà ipsissima eorumdem principia docebit.
Quo facto maximi Sinarum Philosophi Confucii librum primum ta hio, Magna feu Magantum scientia inscriptum interpretabitur.
Quod si qundo per valetudinem minùs licuerit, oneri succedet frater Linguae Syriacae Professor Regius Michael Fourmont.
Incipiet die martis tertiâ, anno Domini M.DCC.XXXIII.".

Cote :

20060682 AN 226

Conditions d'accès :

Communicabilité
L'original est conservé aux Archives Nationales.

Langues :

Langue des unités documentaires: Latin

Description physique :

Description physique: Bords déchirés. Une mention manuscrite au recto et au verso

Nombre d'éléments
Nombre d'éléments: 2 p.
Dimensions
Dimensions: 60x44 cm

Où consulter le document :

Collège de France - Service des archives

Liens